f. 332v
Anno Domini
Supplementum ad Chronicon Sigeberti.
2° Eucharistiae sumptionem ad salutem nihil prodesse, idem Suplementum.
3° Spirituales esse opus filias in cospectu matrum et uxores intuentibus maritis violare: idem supplementum.
162
Petrus de Bruis
et
Henricus
quidam, ex monacho factus apostata temporibus D. Bernardi multos errores disseminaverunt:
Bernardus
epist. 241.
Fuit, inquit D. Bernardus, Henricus iste apostata gyrovagus et venale distrahens verbum Dei, et quod inde lucrabatur id ludendo aleis aut in usus magicos effundebat. Frequenter post diutinos populi plausus nocte sequenti cum meretricibus inventus < est > et interdum etiam cum coniugatis.
Hos errores habuerunt:
1° Parvulos non esse baptizandos, quod careant usu rationis: D.
Bernardus
epist. 77 et 240,
Petrus Cluniacensis
in libro contra hanc haeresin.
Idem Anabaptistas, Calvinus.
2° Cruces et crucifixos exurendos. Petrus Cluniacensis.
3° Templa destruebant, novasque basilicarum fabricas deridebant:
Petrus,
ibidem
et
in vita D. Bernardi lib. 3 cap. 6.
4° Corpus Christi ex pane semel tantum confectum esse, videlicet in ipsa nocte, qua Dominus cum discipulis coenavit, nec ullam esse relictam in Ecclesia potestatem id faciendi: Petrus ibid.
5° Nullum esse in Ecclesia verum sacrificium: Petrus ibid. Idem omnes sectarii.
6° Orationes et oblationes pro mortuis nihil valere, in vita Bernardi lib. 3 cap. 6. Idem sectarii omnes.
7° Sanctorum invocationes nihil valere. Idem sectatores.
8° Nihil esse excommunicationem.
9° Nihil fidelium peregrinationes valere.
10° Nihil dierum festorum solemnitates.
11° Chrismatis et olei consecrationem nihil valere. Totam hanc haeresin nostri haeretici ab inferis excitaverunt, quam D. Bernardus innumeris miraculis exstirpaverat.
Vide lib. 3 vitae ipsius cap. 5.
12° Denique omnes ecclesiasticas institutiones ridebant.
163
Petrus Abaelardus
et
Arnoldus Brixiensis
eiusdem Bernardi et Innocentii II temporibus exstiterunt, Platina et Innocentium et in lib. 3 vitae Bernardi cap. 5.
< Docebant: >
1° Patrem plenam esse potentiam, Filius quandam esse potentiam, Spiritum sanctum nullam esse potentiam, sed benignitatem, tanquam in Deo non esset potentias:
Bernardus
epist. 190.
2° Spiritum Sanctum non esse de Patris Filiique substantia.
Bernardus,
ibid.
3° Fidem sine ratione non esse admi endam.
4° Fidem esse quandam existimationem:
Bernardus,
ibid.
5° Spiritum timoris Dei non fuisse in Christo.
6° Timorem Dei in futuro saeculo non futurum.
7° Post consecrationem Eucharistiae accidentia pendere in aere.
8° Demonis suggestiones in nobis contactu lapidum et herbarum fieri.
9° Mundi animam esse Spiritum Sanctum.
10° Diabolum ius in homine non habuisse nisi ut carcerarium.
11° Christum non assumpsisse carnem ut non liberaret, sed ut institueret charitatemque suam ostenderet.
12° Licitum esse ab auctoritate Patrum et doctrina pontificum discedere.
13° De peccato originali et concupiscentia cum Pelagio sentiebat, sicut etiam de gratia:
Bernardus
epististola 188 et 192 et 190.
14° De persona Christi cum Nestorio: ibid.
15° De anima Christi et descensu ad inferos, de potestati ligandi et solvendi, de peccato ignorantiae infirmitatis et delectationis multa absurda docuit:
Bernardus
epistola 188.
16° Opus peccati externum esse malum, sed peccandi voluntatem:
Gregorius Ariminensis
2 Dist. 42
et
Bernardus
epistola 188,
sed obscurius (∅).
17° Deum non posse facere nisi quod facit.
Bernardus Luxemburgenis
in catalogo.[1]
18° Deum non esse auctorem omnium bonorum: ibid.
19° Deum non videri per essentiam a beatis.
20° In Deo esse compositionem.
21° Aliquid praeter Deum esse aeternum.
22° Aliquid esse, quod nec est creator nec creatura.
23° Angelos aliqua (-id) creare.
19. 20. 21. 22 et 23:
Bernardus Luxemburgensis,
ibidem.[2]
Totam hanc haeresin damnavit Innocentius II epistola, quae habetur in-
_______________