Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/39

From GATE
This page has been proofread


f. 332r

Anno Domini



centuria undecima



159 Berengarius

1050


archidiaconus ecclesiae Andegavensis, auctor sacramentariorum exstitit temporibus Leonis IX, et quamquam tempore D. Ignatii et Theodoreti Dialog. 3 quidam Sacramentarii istam haeresim inchoarunt, dein Iconomachi, ut ex concilio 7 generali act. 6 cognosci potest, Eucharistiam veram imaginem dicebant Corporis Domini, post aliquod vero tempus Rostannus quidam presbyter librum scripserit de corpore et sanguine Domini, Beringarii praecursor, et post eum quidam Ioannes Scotus magister Berengarii, ut apud Lantfrancum in lib. adversus Beringarium est videre, librum similem confecerit, ut ambo verum Christi corpus in Eucharistia esse negarent: tamen solus Berengarius successores habuit et heresiarcha dici meruit. Fuit autem Berengarius homo levis et inconstans, primo in concilio Turonensi sub Victore, secundo in concilio Romano sub Nicolao II, tertio in concilio Romano sub Gregorio VII recantavit, ut testantur Thomas Waldensis tom. 2 de sacramentis cap. 43, Landfrancus et Guitmundus contra Berengarium, Sabellicus lib. 3 Enneadum 9, Bondus decade 2 lib. 2. Fuit etiam super modum superbus, ita ut Guitmundus lib. 1 scribat eum fere non alia de causa haeresin condidisse, quam ut hominibus innotesceret.
Hos errores habuit:
1° Eucharistiam non esse verum corpus et sanguinem Domini: Lanframcus, Guitmundus, Concilium Roman. sub Nicolao II.
Idem Zwingli.
2° Parvulos non esse baptizandos: Guitmundus lib. 1.
Idem Anabaptistae.
3° Cum corpore Domini in Eucharistia panis substantiam manere, id docuit post secundam palinodiam: Blondus decade 2 lin. 3, Concilium Romanum sub Gregorio VII. Vide Tom. 3 Conciliorum admonitionem ante hoc concilium. Idem Lutherani.
4° Legitima matrimonia disturbat, asserens fornicationibus abuti licere.
5° Ecclesiam Romanam esse Ecclesiam malignantium, concilium vanitatis, sedem Sathanae: Lanfrancus contra Berengarium: 5, 6, 7.
6° Leonem IX, pontificem sanctum et miraculis clarum, non pontificem, sed pompificem, et pulpificem vocabat. Guitmundus lib. 2 in Bereng.
7° Totam ecclesiam de orbe periisse et in solis Berengariis, quos ipse Berengarius auro et argento corruperat, quique paucissimi erant, remansisse. Lanfrancus lib. contra Bereng. circa finem. 5, 6, 7: omnes sectarii idem.


centuria duodecima



160

1100


Haeretici quidam temporibus Paschalis II fuerunt, qui dicebant Investituras beneficiorum per annulum et baculum non a Pontifice, sed a laicis, qui bona temporalia Ecclesiae dederunt, esse recipiendas. Quem errorem maxime Henricus IV et V, Romani imperatores foverunt. Sed tamen anno 1100 tam imperator quam alii plures reges hunc errorem deposuerunt. Paschalis papa epist. ad Anselmus, quae est inter epistolas Anselmi 12, D. Anselmus lib. de diversit. Sacramentorum, Otho Frisingensis in suis Chronicis lib. 7 cap. 14, Eadmertus lib. 2 de vita Anselmi, Bernardus abbas Claravallensis lib. 2 cap. 1 de vita Bernardi, Sigebertus anno 1098 et Martinus Polonus anno 1100.[1]


161 Tanchelmus

1124


quidam haereticus circa Antwerpiam cum aliquot millibus armatorum discurrens, tantae fuit libidinis, ut filias in conspectu matrum et sponsas in cospectu maritorum corrumperet.
Docuit autem haec:
1° Sacros ordines, sacerdotalem et episcopalem gradum nihil esse.
_______________

  1. Otto Frisingensis Chronica, VII, 14, p. 326-329; Eadmerus xxx; xxx; xxx.