f. 333r
< Anno Domini >
ter epistolas D. Bernardi et est num 194.
164 Gilbertus Porretanus
1145
temporibus Bernardi et Eugenii III papae docuit Trinitatem non esse Deum, sed tamen emendatus correxit errorem, sed discipuli obstinati permanserunt. Docuit etiam relationes deitati extrinsecas assistere et quasi afficas esse tribus personis, non autem esse personas sive in personis.
Concilium Remense sub Eugenio III,
Bernardus
homil. 80 in Canticum,
D. Thomas I p. q. 28 art. 2,
liber 3 vitae Bernardi.
165 Apostolici
1145
quidam haeretici fuerunt tempore D. Bernardi, qui se ita nominabant et multas haereses sparserunt:
Bernardo
homil. 66 in Canticum
teste docebant:
1° Nuptias omnes damnandas:
Bernardus,
ibidem.
2° Deinde quidam eorum, mutata sententia, solis virginibus matrimonia concedebant, non autem viduis:
ibidem.
3° Abstinebant a lacticiniis et ab omni eo, quod ex coitu nascitur.
4° Ridebant catholicos, quod baptizarent infantes.
5° Ridebant eosdem, quod sanctos invocaban. Bernardus. Idem sectatores.
6° Non orandum pro mortuis.
7° Nullum credunt esse purgatorium.
8° Se solos dicunt Ecclesiae Christi et apostolorum successores.
Idem Wicleffistae.
9° Peccatorem non posse esse episcopum. Bernardus ibidem.
10° Circumdabant (-ducebant) foeminas, cum tamen continentiam vovissent:
Bernardus
serm. 645 in Cantic.
11° Quaesiti fidem, omnia de quibus suspecti videbantur, negabant:
ibidem.
Idem Clancularii.
12° Laeti ducebantur ad supplicium.
Bernardus, ibidem.
Idem Anabaptistae.
13° Omne iuramentum esse illicitum. Bernardus.
166
Eudo
ecclesiis et monasteriis infestus dicebat se eum esse, qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. Discipuli autem eius, quos Sapientiam Scientiam et Iudicium nominaverat, ardere magis quam corrigi voluerunt.
Gulielmus Neubrigensis
Rerum Angliae lib. 1 cap. 19, O o
Frisingensis de rebus Frederici,
lib. 1 cap. 55.
167
Catharorum
seu
Patarenorum
seu
Patimorum
seu
Publicanorum
< haeresis > in tres praecipue sectas dividebatur. Prima vocabatur Albanensium, secunda Cozorentium, tertia Baiolentium, referente
Concilio Lateranensi sub Alexandro III papa parte 1 cap. 27,
a quo etiam tamquam tunc vigentes damnantur. Conveniebant autem hae tres sectae in sequentibus haereisbus, quae refert Guido Carmelita.
1° Mundum a daemone factum esse.
2° Parvulos non esse baptizandos.
3° Lacticineis vesci non licere.
4° Sacramenta nil valere. Haec 4 Guido.
Turrecremata
lib. 4 part. 2 cap. 35 alias 16 haereses addit.
5° Matrimonium esse peccatum.
6° Non futuram resurrectionem.
7° Non licere umquam iurare.
8° Non licere punire haereticos vel alios malos.
9° Neminem posse salvari nisi in lege catharorum.
10° Parvulos baptizatos non levius puniendos aeternaliter quam latrones et homicidas.
11° Non magis puniendum Iudam in inferno, quam infantes unius diei.
12° Omnes in coelo aequales in gloria futuros.
13° Non esse purgatorium.
14° Multa fi<ng>unt inania falsa et sacrilega sacramenta.
15° Panem non posse benedici, quia est creatura diaboli.
16° Ex pane non confici corpus Christi.
17° Per poenitentiam nec gloriam augeri nec minui poenam.
18° Usuram non esse peccatum.
19° Non esse invocandos sanctos aut angelos.
20° Non esse hominem muneindos signo sanctae Crucis.
168 Correriorum sive Coterellorum
1160
haeresis ab eodem Guidone fuisse dicitur:
1° Beatam Virginem fuisse angelum.
2° Corpus Christi non esse glorifi-