Page:APUG 627 Pseudo-historia Concilii Tridentini refutata cc. 1-5.pdf/4

From GATE
This page has not been proofread


Conventum illum Episcoporum fefellisse eorum vota, qui congendum curaverant, longeque alium habuisse exitum quam formidarent ii, qui, ut ne cogeretur, omni ope contenderant. Expetitam eam SynodUm piis hominibus, atque efflagitatam fuisse quo Ecclesia fatiscens coagmentaretur iterum, et coalesceret; obfirmatum tamen inde crius schisma, tantamque partibus iniectam obstinationem, ut iam dissidia ad concordiam revocari nulla ratione possint; Actum de illa a Principibus, quo Ecclesiasticus ordo emendaretur, cum tamen ita deformaverit omnia, ut a Christiani nominis exortu nunquam corruptior fuerit disciplina; Erectos in spem Concilii fuisse Praesules Ecclesiarum, quo Episcopalis potestas, quae in unum Romanum Pontificem magnam partem devolarat, ad ipsos denuo remigraret; integram tamen, et solidam illis a Concilio tandem ademptam et graviorem in servitutem datos. Exadverso formidatum, inquis, Aulae Romanae declinatumque uti praesens, certumque remedium enormi corrigendae potentiae, quae a parvis initiis profecta, variis aucta progressionibus in immensum excreverat, ita in eos, qui subiecti mansere illam statuit, roboravitque, numquam firmioribus nixa radicibus fuerit Ad extremum procacissimo, atque acerbissimo elogio peroras, et Synodum Tridentinam saeculi nostri Iliadem non incommode appellari posse pronuncias. Et poteras tu quidem, si saperes, Tridentinam Synodum bonorum Iliadem, uti nnemo olim locutus est, vere sancteque nuncupare;tamen