Page:APUG 627 Pseudo-historia Concilii Tridentini refutata cc. 1-5.pdf/3

From GATE
This page has not been proofread


illa, regiaque dextera vilem animam arrepto stylo confoderet, margini que identidem notis Augustis adscriberet, Mentitur hic nebulo. Et ille quidem quod ea maiestate dignum erat portenta tantummodo quaedam et monstra notare satis habuit; inventus tamen est aliquis, qui singula studiose persecutus, falsa, atque mentita ita multa collegit, ut ratione subducta, de undecim millibus mendaciorum Sleidani, minime mendaci titulo, scribere librum potuerit. Quid plura? An non amasium istum tuum integris voluminibus e Germania Surius, e Gallia Fontanus publice palamque refutarunt? An non historicorum Senatu, doctorum suffragio exterminatus inter Lutheri assentatores est rejectus? An non Ecclesiae iudicio damnatus proscriptusque est? An non est Catholicis omnibus odiosum invisumque nomen? Haec si ignorabas, Polane, nimis tu quidem in iis ipsis, quae tractas, hospes peregrinaris; sin ista callebas, singulare enimvero tuum hoc consilium fuit, ad impostoris notissimi commendatione historiam ducare, eoque artificio iras, et odia legentium aucupari.

CONCILIUM TRIDENTINUM

VOTA PRIORUM

NON FEFELLIT

Parum tibi erat hostem Ecclesiae laudare, nisi EccleSiam etiam ipsam in unum tridenti coactam figeres maledictis. Affirmas Conventum