Page:APUG 351H.pdf/12

From GATE
This page has not been proofread


01 non aliis facit ista opera bona. Dicendum erit quia
02 Deus istis momentis non aliis dat gratiam effi
03 cacem cur hodie tantum fecit tria opera bona,
04 heri decem, nudius tertium duodecim? Quia hoc die
05 dedit illi ter gratiam efficacem; heri decius
06 pridie duodecius: atqui hoc est contra communem
07 sensum Doctorum et fidelium qui id [referunt] in vo
08 luntatis humanae libertatem, et maiorem vel mi
09 norem diligentiam. 10 7. Haec sententia videtur manifeste tollere auxi
11 lium omne vere sufficiens quod non sit efficax.
12 Auxilium enim sufficiens est quo voluntas instruc
13 ta potest producere effectum; et consequenter effi
14 cere ut * auxilium effectum sortiatur: haec enim
15 duo necessario sunt connexa, immo pene eadem: hoc 16 ipso enim quo voluntas vi gratiae instructa pro
17 ducit effectum, facit ut ipsa quoque gratia effec
18 tum habiat, cum effectus sit communis. Atqui
19 non est in potestate voluntatis, ut gratia quae alio
20 quin ex se non esset nisi sufficiens fiat efficax
21 et sortiatur effectum; ut hic author affirmat:
22 ergo illa gratia que vocatur ex se sufficens,
23 non est vere sufficiens ex parte rei, sed solum
24 verbaliter dicitur sufficiens: ac proinde nulla est
25 vere sufficiens, nisi que est efficax.