Page:APUG 351H.pdf/11

From GATE
This page has not been proofread


01 illud opus non est in eius potestate.
02 5. Rursus, quando sunt duae causae partialies
03 concurrentes hic et hunc ad certum opus, necesse est
04 vel utramque ex se esse deterninatam ad concur[-]
05 rendum hoc tempore: vel alteram * ab altera; vel utram
06 que ab aliquo tertio: atqui gratia et liberum ar[-]
07 bitrium non sunt ex se determinata, ut hic et hunc
08 producant hoc opus: ut per se patet: neque etiam
09 determinantur ab aliqua causa extrinseca: quia
10 talis determinatio repugnat libertati. Ergo necesse
11 ut voluntas determinetur a gratia, vel ut gratia
12 determinetur a voluntate. Si voluntas determinetur
13 a gratia quomodo actus est liber; cum in potes[-]
14 tate voluntatis non sit quod gratia sit efficax,
15 et ipsam determinet? Si autem * determinat gratiam;
16 quomodo in potestate voluntatis non est ut gratia
17 sit efficax, cum illam secum trahat in opus?
18 6. Preterea iuxta hanc sententiam tota ratio
19 cur fiant hic et hunc, haec vel illa bona opera
20 non erit referenda in voluntatem humanam viribus
21 gratiae pro sua libertate utentem; sed in decreti[bus],
22 divinae voluntatis, et gratiae efficaciam, v. g. [verbi gratia]
23 si quaeratur cur Petrus istis tempori[bus] momentis