Page:APUG 351H.pdf/13

From GATE
This page has been proofread


Confir quia illa gratia non potest vere dici sufficiens,
que neque ex se effectum habet, neque liberum
arbitrium efficere potest ut effectum sortiatur.
8. Denique si in Deo non esset prescientia
conditionata, non esset dubitandum, quin liberum arbitrium
gratiam, que ex se est sufficiens, posset reddere
efficacem. Quia tunc non haberet efficaciam, quam
illi modo tribuunt ratone prescientiae conditionatae:
atqui illa prescientia non immutat ullo modo gratiae
ut liberi arbitrii conditionem, sed solum previdet
effectum ex hypothesi futurum. Ergo etiam posita
illa prescientia liberum, artibrium poterit gratiam
reddere efficacem.

Secunda propositio


Duobus hominibus eandem omnino gratiam excitantem[1]
habentibus qui dicit fieri posse, ut alter credat,
alter non credat; quia libera voluntas manet et
potest pro arbitrio gratiam segui [sequi], vel et resistere,
contradicit Apostolo: qui 1. Cor[intius] 4. Prohibet
fideli ne infletur adversus infidelem; et rationem
reddit quia fides quae illos discernit, est donum
Dei quod illi datum est, et alteri non est datum.

Examen


In hac propositione quattuor puncta insinuantur quae

  1. Nel margine: lib. 1. de gratia c. 13. col. 429