Page:APUG 2743.pdf/8

From GATE
This page has been proofread


canum, qui docebat tractatum de legibus ex p.a 2.ae S.ti Thomae. Sed quia nostri fratres, et N. cum eis adverterunt fratrem Ambrosium nihil dicere nisi quod est apud Sotum in p.o lib. de ius. et iur. cito dimiserunt eum. Et cum Pater Carolus doceret Praedestinationem ex previsis operibus , N. in suis scriptis ponebat sententiam S. Augustin. de Gratuita praedestinatione. Sed vix abierunt duo menses studii Theologici, et N. coactus est Concionari in templo Collegii, Primum ante prandium, deinde post prandium. In Bachanalibus profectus est Venetias, et ibi habuit Concionem feria quinta Bachanaliorum in Conventu multorum Nobilium, ubi attentissime auditus est, disserens contra Choreas, et alias insanias illius temporis, et cum absolvisset, multi nobilium Senatorum manus illi osculari volebant. In mense Maio ductus est N. Genuam a Patre Provinciali occasione Congregationis Provincialis ut defenderet Conclusiones, et Concionaretur. Itaque biduo sustinuit conclusiones in Ecclesia Cathedrali ex Rethorica Aristotelis, ex logica, ex Physica, ex Metaphisica, et ex omnibus partibus Sancti Thomae. Et cum inter disputandum cum suo praesidente, Patre Carolo Pharaone non convenirent, iussit Pater Provincialis ut Pater Carolus taceret, et sineret N. per se respondere. Habuit etiam Concionem die dominico post vesperas in maxima frequentia auditorum: sed totam fere desumpserat ex oratione Sancti Basilii in illud, Attende tibi. Sciebat enim in illo auditorio non multos esse, qui furtum ex Basilio agnoscere possent. Evoluto anno iussus est a Patre Generali proficisci Lovanium ad latinas Conciones habendas, et ibi absolvendum cursum theologicum: sed qui a Patavii incohaverat pro suggestu explicationem Psalmi. Qui habitat, et avide audiebatur: noluerunt Patres Patavini eum dimittere, et Patri Generali responderunt periculum esse, ne N.
---page break---