Page:APUG 2743.pdf/7

From GATE
This page has not been proofread


tinis. In Collegio illo Montis Regalis N. omnia pene officia exercebat. Nam docebat in scholis, legebat ad mensam, Concionabatur in Templo, habebat exhortationes ad fratres; Comitabatur euntes sacerdotes ad sua negotia, Ianitorem iuvabat cum ille pranderet, excitabat etiam aliquando matutino tempore dormientes. Sed cum Pater Adornus Provincialis audisset illum concionantem, dixit non esse bonum ut N. tamdiu differet studia theologica, et iussit illum inde proficisci Patavium, ut audito cursu theologico, deinceps solis Concionibus vacaret. Antequam ex Monte Vicio, seu Regali discederet, accidit illi aliquid iucundum. Iuit comes Patris Rectoris ad visitandos Dominicanos. Prior Dominicanorum invitavit Rectorem ad bibendum, et cum ille renueret, dixit Prior, beverà bene questo fratino vostro compagno, loquens de N. quem non noverat. Die sequenti venit Prior ille ad Collegium, et invenit ad portam fungentem munere Ianitoris ipsum N. rogavitque ut vocaretur Concionator. Respondit N. Concionatorem non posse venire, sed relaturum illi fideliter quae Pater.tas sua mandaret. Non inquit Prior possum tibi dicere quae volo, sed duc me ad Concionatorem, vel loca illum ad me. Iam dixi (inquit N.) Concionator non veniet. Et cum ille instaret coactus est N. dicere ego sum quem quaeris, et non possum venire, quia hic sum. Tum Prior memor pridiane irrisionis erubuit, et humiliter satis petiit veniam, et rogavit ut in Natali Domini pro Concione publicaret Bullam Pontificiam continentem indulgentias pro elemosyna facienda in subsidium Capituli generalis futuri Patrum Praedicatorum, quod N. promisit se facturum et fecit.

Anno 1567. N. venit Patavium ad studium Theologicum inchoandum tunc nostri fratres duos habebant praeceptores unum domi, qui erat Pater Carolus Pharao Siculus, qui docebat primam partem Sancti Thomae. Alterum in scholis publicis fratrem Ambrosium Barbavarium Domini-
---page break---