Page:APUG 2743.pdf/9

From GATE
This page has been proofread


hiberno tempore frigus germanicum ferre non posset, et hoc esse iudicium medici. Sed N. scripsit Patri Generali, se promptum esse continuo proficisci quocumque obedientia iuberet, sed non iuisse, quia Paternitas sua non iusserat sibi, ut iret, sed Superiori immediato, ut mitteret. Expectavit Pater Generalis sex menses, quo tempore audivit N. Patrem Ioannem Ricasolum docentem aliquot quaestiones tertiae partis Sancti Thomae, et in festis diebus lectiones suas continuavit in Templo super Psalmum Qui habitat, et exhortationes habebat ad fratres feria sexta. Apparente vere anni 1569 scripsit P.r Generales ad N. ut proficisceretur Mediolanum, et ibi adiungeret se P.ri Iacobo Flandro, et iret Lovanium. Et quoniam iter dicebatur valde periculosum propter milites Ducis Bipontin., qui transibant ex Germania in Galliam per viam, quam nos facturi eramus, contulit se N. ad sanctiss.m Sacramentum, ibique toto corde obtulit Deo vitam suam, et quidquid in illo itinere sibi accidere disposuisset. Inde plenus bona fiducia iuit sine socio Mediolanum, ubi adiunctus Patri Iacobo, et D.no Guglielmo Alano, qui postea fuit Cardinalis, cum aliis duobus Anglis, et uno Hiberno profectus est Lovanium. Et cum ingrederetur Collegium dixit, ego mittor a Patre Generali, ut hic duobus annis maneam, sed ego septem annis manebo, et ita factum est; quo spiritu ductus hoc dixerit, nescit: nisi quod ita venit illi in mentem.

Latine concionari coepit in die Sancti Iacobi Apostoli. Et cum durum videretur, quod nullos adhuc haberet ordines ecclesiasticos, et stolam gerere non posset, ut ibi omnes Concionatores solebant, scriptum est a Patribus Lovaniensibus Patri Generali super hac re. Ille differebat ordinationem ne cogeretur N. emittere professionem trium votorum iuxta decretum Pii Quinti, sed tamen rescripsit ut N. emitteret professionem trium votorum, et sic ordinaretur, emissurus postea professionem quatuor votorum. Et quoniam nec Lovanii, nec in vicinis locis erat Episcopus, coactus est
---page break---