Page:APUG 2743.pdf/6

From GATE
This page has not been proofread


et sibi assignatum Demosthenem Graecum, et Marcum Tullium, et alia quaedam. Et quoniam in Graecis vix ipse aliquid noverat praeter Alphabetum, dixit Auditoribus se velle illos a fundamentis instruere ac primum eos docere grammaticam, deinde Demosthenem. Itaque maximo suo labore quotidie discebat quod alia doceret. Tantum tamen aborando perfecit, ut brevi Isocratem explicare posset, et deinde alios libros aestate docebat somnium Scipionis, explicans multas quaestiones Philosophicas, vel Astrologicas, et concurrebant ad audiendum illum multi etiam ex Doctoribus Universitatis, quae tunc ibi erat. In festo Pentecostes invitus, et pene coactus a Superiorib. concionatus est in aede Primaria tribus diebus continuis, et (quamvis omnino immerita) scriptum est a Superiore ad Patres Romanos, nunquam sic locutus est homo, sicut hic homo. Perrexit postea concionari in dominicis toto fere triennio, quo ibi mansit, praesertim in adventu et festis Natalitiis. Accidit autem illi, ut forte legeret Conciones Cornelii Bituntini Episcopi, et ad eius imitationem inciperet Conciones scribere ad verbum, et recitare non sine magno labore. Sed cum quadam die Natalis Domini post vesperas habuisset Concionem valde laboratam, et in qua memoriae commendanda aliquot dies consumpserat; significatum est a Canonici Templi sequenti die habendam Concionem summo mane. Itaque N. pene desperabat se Concionari posse, cum ne quidem unam horam haberet ad Concionem memoriae commendandam. Sed placuit Deo, ut nunque tam fructose et tam libere et ex corde concionatus sit. Canonici enim dixerunt ei, alias tu concionabaris, hodie angelus de Caelo concionatus est. Ex illo tempore decrevit ornamenta omnino verborum dimittere, et sola puncta latine scribere, quod et fecit praeterque in Concionibus la-
---page break---