Page:APUG 2743.pdf/5

From GATE
This page has not been proofread


luta hyeme coepit concionari in dominicis et festis post vesperas ita iubente Superiore cum esset annorum XXII: imberbis, et sine ullis ordinibus, imo sine prima Tonsura. In p.a Concione pia quaedam mulier semper mansit flexis genibus orans, cumque ab ea quaesitum esset cur hoc fecisset, respondi, se cum vidisset in suggestu adolescentem imberbem, timuisse ne continuo animo deficeret cum ignominia Societatis. Sed N. maiori Spiritu, et audacia tunc verba faciebat quam postea cum esset Senex. Certus enim sibi esse videbatur de memoria. Domi etiam coepit Superiore iubente exhortationes habere ad fratres. Cum N. esset Florentiae in autumno peregrinatus est cum P.re Marco usque Camaldulum montem Averniae, et Vallem Umbrosam, et in itinere concionabatur per pagos, et oppida, et Pater Marcus audiebat confessiones. In Monte Camaldolensi excepti sunt humanissime a maiore (sic enim vocant Generalem) et tribus diebus eos retinuit, tertia die pene ex improviso iussit ut haberet N. exhortationem ad Patres loci illius, fecit invitus et coactus: et venerandi illi senes attentissime audierunt, et postea manus N. osculari volebant, quamvis adolescentis, sed ille non patiebatur id fieri. Sed Florentiae non mansit nisi annum unum et mensem. Inde missus ad Montem Vicium sive Regalem, Comitem unum habuit ex fratribus usque ad mare paulo ultra Lucam. Postea solus navigavit Genuam, inde Savonam, inde terrestri itinere pervenit ad Montem Vicium in quo itinere multa pertulit pericula corporis et animae; ut etiam in quodam hospitio diceret hospita cum esse maritum filiae suae, qui diu affuerat. In alio diceret quidam sibi marsupium ab N. noctu sublatum, sed Deus adfuit innocenti. Qui firmiter statuit, si unquam sibi contingeret regimen alicuius Collegii Societatis, nunquam se missurum solos Patres, aut fratres praesertim iuvenes, etiam si sumptus maximi faciendi essent. In Collegio Montis Vicii invenit expositum esse Cathalogum lectionum illius anni,
---page break---