Page:APUG 2743.pdf/3

From GATE
This page has not been proofread


mundum, et Societati nomen dare. Id autem ita contigit. Cogitabat serio quodam die quomodo posset ad veram quietem animi ascendere, et cum diu discurrisset de dignitatibus ad quas aspirare posset, coepit serio cogitare brevitatem rerum temporalium etiam maximarum, et inde horrore concepto talium, decrevit eam Religionem quaerere, in qua periculum nullum esset, ne ad dignitates traheretur; denique sciens nullam Religionem esse ad hanc rem tutiorem quam Societatem, conclusit hanc omnino sibi esse eligendam. Contulit hoc suum propositum cum Patre Alphonso Sgarilglia suo tunc Praeceptor a quo sciebat se valde diligi, et secreto, atque ut amicus amicum fidelem rogavit ut sine fraude diceret: quomodo sibi esset in Societatem? an esset vocatione contentus? an aliquid lateret mali, vel periculi quod palam non appareret. Timebat enim valde ne post ingressum poeniteret facti. Bonus ille pater, dixit sibi esse optime, et contentissimum vivere. Interim venit ad eum Nuntius de vocatione Ricciardi Cervini Consobrini sui ad Societatem, quae vocatio videtur in idem omnino tempus concurrisse? Itaque hinc valde confirmatus et litteris invicem datis, et acceptis, petierunt a Reverendo Patre Lainez qui tunc erat Vicarius Generalis ut in Societatem admitterentur. Sed quia idem Pater volebat id fieri cum bona gratia Parentum, evolutus est annus, et Parentes eorum impetrarunt a R.mo Patre Lainez tum Generali, ut filii eorum adhuc unum annum manerent apud se, ut spiritus probaretur. Concessit Pater Generalis, et dixit hunc futurum annum probationis duorum Consobrinorum. Itaque anno partim 1559 partim 1560 manserunt partim quisque domi suae, partim simul in pago, qui dicitur Vivus sine ullo impedimento Parentum; quo tempore dabant operam frequentiae sacramentorum, et studiid humanitatis. Quotidie enim post mensam fiebat Academia, et D.nus Alexander Ricciardi, docebat aliquid ex Georgiis Virgilii: ipse autem Ric-
---page break---