Page:APUG 2743.pdf/2

From GATE
This page has not been proofread


eodem tempore multa charisma Latine et Italice, et precipue libros quos absolvit de impedimentis quae sibi afferebantur ne ingrederetur Societatem, quos libros Virgiliano stylo compositos non solum non absolvit, se etiam concremavit, erubuit enim de rebus suis scribere. Scripsit multa Carmina Romae, Florentiae, in Monte Vicio, Parisiis, et denique Ferrariae cum praecesset recitandae Tragediae coram Regina Hispaniae; et forte aegrotaret qui bene longum prologum recitatutus erat, composuit ipse statim prologum breviorem, qui mandari facile posset memoriae versibus iambicis. Ex tanto numero Carminum nihil superest, nisi Carmen Saphicum compositum Florentiae de Spiritu Sancto cuius initium est Spiritus celsi dominator axis, quod a nescio quo Typis mandatum fuit sine nomine auctoris inter selecta Carmina Virorum illustrium, et Hymnus brevissimus de Sancta Magdalena, qui positus est in Brevi; qui Hymnus compositus fuit Tusculi, et a Clements Octavo antepositus hymno quem de eadem re scripsit, et ioco magis Breviario poni deberent. Ac ut redeam ad tempus, et ingressum Societatis adolescens annorum quindecim, ut mihi videtur, Concionem sive exhortationem habuit N. feria quinta in Coena Domini in Confraternitate Primariae Civitatis quam Prior Confraternitatis habere solebat, sed materiam subministrarunt Patres Societatis. Ipse autem solum memoriam, et verba et actionem de suo apposuit. Sed post eam Concionem saepe compellebatur a Priore verba facere in eadem Confraterninate brevi spatio temporis ad se parandum concesset. Eodem tempore facile didicit camere, et ludere variis instrumentis musicis, et etiam retia pro venatione ita statim resarcire, ut nunquam viderentur scissa. Anno XVI sum esset iturus Patavium ad studia graviora, et iam facultatem a Cosmo Duce Florentiae accepisset, dandi operam studiis ex Pisas: decrevit dimittere
---page break---