Page:APUG 2743.pdf/4

From GATE
This page has been proofread


ciardus explicabat Poeticam Aristotelis Graecam, Frater eius Frennius, qui postea obiit Protonotarius, et Referendarius utriusque Signaturae Orat.nem Demosthenis pro Corona, et N. explicabat orationem pro Milone. Et praeterea in Ecclesia explicabant doctrinam christianam, et hortabantur rusticos ad pietatem, sed non adeo frequenter. Anno evoluto dimissi a Parentibus venerunt Romam, et admissi sunt ad Societatem in Vigilia Sancti Matthaei anni 1560 post decem dies p.ae probationis, quibus in cubiculo, ut hospites manserunt, admissi sunt ad convictum communem, et septem diebus inservierunt coquinae, et septem aliis refectorio, et sic expleto Novitiatu missi sunt ad Collegium, et in festo Circumcisionis renovarunt vota, quae fecerant sponte sua p.o die ingressus sui cum caeteris Collegialibus.

In Collegio Romano mansit N. tribus annis dans operam Logicae, et Philosophiae sub Patre Petro Parra, et quamvis toto triennio aeger fuerit (primo anno laboravit letargo gravissimo, eodem sequenti laboravit continuo dolore capitis, tertio iudicatus est pthisicus vel ethicus) tamen defendit primus conclusiones menstruas, et in fine cursus defendit totam Philosophiam, et cum essent creandi Magistri decem, aut duodecim Condiscipuli, ipse solus pro omnibus explicavit quaestionem de Anima, et defendit sine praeside argumentatibus Magistris uno vel pluribus non recte memini, et pridie eius diei missus est ad vineam cum aliquot sociis ut distraheretur a studio, et commentatione; ne laederetur valetudo eius infirma.

Anno 1563 missus Florentiam ut doceret humanitatem. Ibi per aeris mutationem, et curam medici valde boni coepit melius valere. Docuit adolescentes in scholis, ut potuit, sed admiscens Philosophicas quaestiones, ut compararet sibi auctoritatem: et in aestate docuit etiam Sphaeram cum tractatu de Stellis fixis. Habuit in aede primaria duas orationes latinas, et scripsit Carmina in magnis festis, quae affigebat ianiis Templis. Evo-
---page break---