Page:APUG 2743.pdf/16

From GATE
This page has been proofread


errata, vel Typographorum, vel aliorum, et sic N. reddidit Sixto Pontifici bona pro malis. Sixtus enim propter illam propositionem de dominio Papae directo in totum orbem, posuit controversias eius in Indice librorum prohibitorum, donec corrigerentur. Sed ipso mortuo Congregatio Sacrorum Rituum continuo iussit deleri ex libro indicis nomen eius. Placuit consilium N. Gregorio Pontifici, et iussit ut Congregatio fieret ad recognoscenda celeriter Biblia Sixtina, et revocanda ad ordinaria Biblia, praesertim Lovaniensia. Id factum est Zagarolae in domo Cardinalis Marci Antonii Columnae, presentibus Cardinali ipso Columnensi, et Alano Cardinali Anglo, nec non Magistro Sacri Palatii, ipso N. et aliis tribus, vel quatuor, et post obitum Gregorii, et Innocentii Clemens Octavus edidit Biblia recognita sub nomine Sixti cum praefatione, quae idem N. composuit.

In Autumno anni 1591 N. secessit Tusculum, ut scriberet tertium Tomum controversiarum, quem paucis mensibus absolvit, et editum Clementi 8° dicavit. Anno 1592 factus est N. Rector Collegii Romani, et ut aliis exemplum religiosae simplicitatis praeberet, abstulit ex cubiculo Rectoris varia scrinia pretiosa, et iussit poni sacristia ad conservandas mappulas, et alias res sacras; abstulit item imagines depictas (quadri nominatas) et alia omnia, quae non sunt necessaria, et solum voluit habere ea, quae habent alii fratres, non finivit suum triennium, sed missus est Neapolim, ut ibi esset Provincialis in quo officio conatus est verbo et exemplo alios docere; et Provinciam bis visitavit, sed triennum non complevit; Nam defuncto Cardinali Toleto vocatus est Romam a Papa Clemente VIII. Anno 1597 mense Ianuarii, et quidem Papa eum in Palatium vocare volebat, ut ibi degeret, sed ipse per Cardinalem Aldobrandinum obtinuit, ut in Poenitentiaria potius quam in Palatius degeret, et simul factus est Consultor Sancti Officii. Eo tempore coepit Pontifex ad eum mittere supplicatio-
---page break---