Page:APUG 2743.pdf/17

From GATE
This page has been proofread


nes dispensationum matrimonialium, et alia nonnulla. Ipse tamen rarissime, et non nisi ex maxima necessitate in Palatium ibat. Circa Clementem Papam contigit aliquid mirabile. Nam primo anno Pontificatus, cum multi suspicarentur eum cito moriturum, ut fecerant tres eius Praedecessores dixit Silvio Ant.no N. Clemens 8° vivet annos duodecim, et menses undecim, et hoc saepe repetivit, et anno ultimo saepe dixit familiaribus suis, illo anno Papam moriturum. Ipse tamen neque erat astrologus, neque Propheta, sed casu ita loquebatur. Tunc etiam rogante Cardinali Tarusio scripsit Catechismum brevem, et alium grandiore, qui paulo post sunt Typis mandati, et multis in locis frequentati. Anno 1598 Papa profectus est Ferrariam, et secum duxit ipsum N. qui non solum fungebatur officio Consultoris Sancti Officii, sed etiam examinatoris futurorum Episcoporum, et tractabat cum Papa negotia Societatis, quae a Patre Generali sibi demandabantur. Et quamvis N. degeret in Collegio Societatis, tamen Papa singulis septimanis debat Collegio propter ipsum vigintiquinque scuta.

Anno 1599 in feria quarta quatuor temporum Quadragesimae, creavit N. Cardinalem ita de improviso, ut nunque praescire potuerit id futurum. Quia tamen multi suspicabantur id futurum, Pater Generalis ante duos menses quaesivit a Pontifice per Magistrum Camerae an placeret sibi ut N. fieret Rector Poenitentiariae, et annuente Pontifice factus est Rector Poenitentiariae; sed Papa hoce permisit ut negotium tegeret, sicut etiam cum ante medium annum Ferrariae, diceret quidam familiaris Pontifici, N. esse dignum Cardinalatu. Respondit Papa, est quidem dignus, sed est Iesuita, subindicans non se illum facturum. Cum ergo postea renuntiatus esset in Consistorio Cardinalis cum aliis duodecim, misit continuo Cardinalis Aldobrandinus Marchionem Sannesium ad N. qui ei significaret eum factum esse


---page break---