Page:APUG 2743.pdf/15

From GATE
This page has not been proofread


in Urbem undique clausam, et cum alii alia dicerent de illis litteris, antequam a Cardinali aperirentur, et fere omnes mala ominarentur, quia Sixtus Papa infensus erat Cardinali et Secretario, et ipsi etiam Bellarmino, propter inventem in libris eius propositionem, negantem Papam esse Dominum directe totius mundi: tunc N. dixit in his litteris continetur mors Sixti Quinti Pontificis et cum omnes erum deriderent, quia nihil de Sixti aegritudine auditum erat; tamen utrum fuit, quod N. affirmavit, et mirati sunt universi.

Romae N. rediens aegrotavit gravissime Moldis. Si quidem in ea Civitate grassabatur dissenteria quaedam laethalis, ex qua qui corripiebantur, vix mortem evadebant hac dissenteria laborare coepit N. prima nocte, et adiuncta erat febris gravissima, et nihil gustare poterat, neque quiescere. Cardinalis substituto una integra die, deinde consilium habuit cum suis, quid fieret de N. tandem inspiravit Deus Cardinali consilium bonum, ut non relinqueret N. in eo loco, sed duceret quocumque modo posset. Itaque parare fecit leticam suam, et in ea collocari N. et placuit Deo ut exeunte N. de Civitate illa, mox melius valere inciperet, et spatio octo dierum iter faciendo, iacens, vel sedens in letica, plane convalesceret. In itinere transivit per Basileam, sed non est agnitus, ubi vero auditum est, ibi fuisse N. ferunt multos aegrevalde habuisse quod eum videre non potuissent. An ei nocere, vel eum honorare voluerint, incertum est. Romam pervenit die xi. Novembris.

Anno 1591 cum Gregorius XIV cogitaret quid agendum esset de Bibliis a Sixto Quinto editis, in quibus erant permulta perperam mutata, non deerant Viri graves, qui censerent, ea Biblia esse publice prohibenda. Sed N. coram Pontifice demonstravit non esse Biblia illa prohibenda, sed esse ita corrigenda, ut salvo honore Sixti Quinti Pontificis, Biblia illa emendata prodirent. Quod fieret, si quam celerrime tollerentur quae male mutata erant, et Biblia recuderentur sub nomine eiusdem Sixti et addita praefationes, qua significaretur in primam editionem Sixti, praefestinatione repsisse aliqua
---page break---