Page:APUG 2743.pdf/14

From GATE
This page has not been proofread


Illustr.mus Legatus quaerabt ab N. quamdiu putaret supervicturum Pontificem, respondebat ille, hoc ipso anno moriturum, quod saepe illi confirmavit Parisiis, cum Cardinalis longiorem vitam eius futuram omnino affirmaret. Cum esset Cardinalis Legatus cum toto suo comitatu apud ditionem Burgundiae, et recedere inde cogitaret, ut Parisios proficisceretur, exiit fama, esse in quodam bivio Domi num Tauines cum mille equitibus in insidiis, ut Cardinalem caperet, et comitatu eius aliquos necaret, aliquos caperet. Sed exiit simul alia fama, hoc totum esse confictum, ut impediretur iter Cardinalis. Igitur Cardinalis cum non posset agnoscere veritatem per media humana: celebrato sacro, cum omnes essent parati ad iter: secreto coniecit in calicem duas parvulas schedulas in quarum una scriptum erat eundum, in altera non eundum, et commendans suum negotium, eduxit sorte illam, quae habebat non eundum, et paulo post innotuit verum esse, quod dicebatur de insidiis.

Parisiis mansimus a xx. die Ianuarii usque ad initium Septembris. Quo tempore nihil fere egimus, sed multa passi sumus. Nam cum die xii. Martii conflixissent Dux Maiene cum Rege Navarrae, et Rex victoriam obtinuisset, timor et tremor cecidit super nos. Sed Rex nolens perdere et spoliari magnam Civitatem, maluit per obsidionem illam capere, quam vi irrumpere. Itaque obsidione eam cinxit; et nos omnes destituti victualibus miserrime egimus. Nam brodium coctum in olla cum carne canum satis care vendebatur. Legatus Regis Hispaniae donavit nobis pro magno munere partem quandam equi sui, quem occiderat ad cibum. Nihil ibi N. egit, in si quod nomine Cardinalis Legati scripsit epistolam latinam ad Episcopos Galliae, dehortans eos a Schismate. Quoniam ferebatur velle eos cogere Synodum nationalem, et in ea creare Patriarcham independentem ab Apostolica Sede. Et hoc impeditum fuit. Accidit initio Septembris, ut adferrentur ad Cardinalem litterae ex Roma, quae mirum est quomodo penetraverint
---page break---