Page:APUG 2743.pdf/13

From GATE
This page has been proofread


fuisse confirmatos in fide veritatis corporis Domini in Eucharistia, vel etiam conversos ab errore, ut a fide dignis accepi. Multa alia dicebantur, ob quae Patres Lovanienses Collegii non acquieverunt ut N. discederet, cum peteretur instanter a Cardinali Borromeo, qui nunc Sanctus Carolus dicitur, et a Patre Generali promissus ei fuisset, et similiter cum peteretur a Parisiensibus. Sed anno 1576 cum videretur ita prostatae valetudinis, ut iudicio medicorum non posset diu supervivere, scripserunt Patri Generali, se non posse diutius sine gravi scrupulo conscientiae impedire quo minus aerem mutaret. Tunc Generalis scripsit ut statim Romam eum mitterent, quod et fecerunt.

Ubi N. descenderet ex Augusta praetoria, et aerem Italicum haurire inciperet, mirum est, quam in corpore suo mutationem senserit, videbantur vires redire, et ipse ex doloribus variis, quibus affligebatur melius habere. Itaque Romam pervenit adeo confirmatus, ut post unum vel alterum mensem coeperit iubentibus Superioribus Controversias in Gymnasnio Romano explicare, in quo munere perseveravit annis undecim; cum interim exhortationibus in Collegio habendis, et confessionibus fratrum audiendis vacaverit. Anno (ni fallor) 1584 coepit N. scribere, et in lucem edere libros, ac primum edita est eius institutio hebraica. Deinde editi sunt libri tres de translatione Imperii Romani contra Illyricum. Postea editus est primus tomus controversiarum, qui divisus est in duos ob nimiam magnitudinemm deinde editus est tomus secundus, qui postea vocatus est tertius. Eodem tempore editi sunt libelli aliquot, qui inter opuscola habentur. Anno 1589 cum mitteretur Cardinalis Caetanus Legatus in Galliam ob motus gravissimos eius Regni, missus est cum eo N. a Sixto Quinto Pontefice. In Galliis coeperat esse celebre nomen N. ob libros Controversiarum editos. Ideo multi eum videre cupiebant, et ipsum frequenter adibant. In itinere
---page break---