ferventer amat, is potius per castitatem Virginalem, si possibile
esset, modicam eligeret gratiam in praesenti, et gloriam
in futuro propter conformitatem Iesu Christi, quam si mereri
posset gratiam et gloriam maiorem propter debitum
coniugale. In huius itaque admirabilis Divinae Matris
praerogativae stupore absorpti persistant attoniti; intimis
cordis medullis congratulantes ei, de ineffabili ei a Deo sibi
concesso privilegio. Huius autem, quantum peccatrix natura
permiserit, obtinebitis, si quae Divus Ambrosius de
Virginis moribus scite scribit, observaveritis: Erat in ea
nil torvum in oculis, nil in verbis procax, nil inverecundum,
non gestus solutior, non vox petulantior ut
ipsa species corporis simulacrum fuerit mentis, figura
probitatis; verbo, si ipsa Sanctitas sibi formam voluisset
sumere, hanc Virginis sumpsisset effigiem. Absint
itaque a devoto Virginis filio omnia libidinis phantasmata, supprimantur ad primum occursum impurarum
cogitationum monstra, quibus Satanas castos Deoque
devotos adolescentes, veluti fomite quodam in suum rete
trahere solet; Sit Mens semper in filium, matremque directa,
et cum sese animabus puris insinuarint, intimo
cordis affectu adspiret ad eam, ante cuius conspectum
humani generis hostis subsistere nequit, hocce verborum
tenore: Ecce ego servus tuus, o purissima Virgo Mater,
monstra te esse Matrem, et repelle a me, quidquid displicet,
per merita dulcissimi filii tui, amore nostro crucifixi;
et ne dubites, aderit tibi benigna Mater, atque
sub pietatis et misericordiae suae pallio te proteget, ne
funestis huiusmodi tentationibus inquineris. Linguae
tuae exactam ponas custodiam, auditum ab omni ratiocinio
lascivo serves. Secundo ab omni verbo impuro abstineas;
Page:APUG 1053.djvu/116
From GATE
This page has not been proofread