Page:APUG 0385-B.pdf/109

From GATE
This page has not been proofread


id est durus instar clavi pro יֶתֶר excellentia.
et similiter hanc lectionem exponitur hic legitur locusde duri
tia cervicis omnium hebreorum. sed simplicior est
prior expositio: nam infra ad יֶתֶר alluditur per
illud עַל תוֹתַר[1]
v. 4. non crescas. si refertur ad numerum, non
videtur verum. nam crevit Ruben non parum, cum
eius tribus fuerit multis aliis copiosior. sed
quando deuteron. 33 dicitur de Ruben, sit parvus
numero[2]: dicendum est, Ruben absolute crevisse,
sed comparative non crevisse, quia fuit multo
minor in numero, quam conveniebat primogenito,
cum multi habuerint populum multo maiorem.
itaque illud, non crescas, refertur ad excllentiam
tam dignitatis, quam numeri. et hinc apparet,
falsum esse quod rabini dicunt, Ruben non pecasse
cum Bala, sed solum lectum jacob amovisse de
uno loco ad alium.
v. 5. simeonque et Levi fratres id est socii in crimine.
---page break---

  1. Auctor catenae, Catena in Genesim , 416v.
  2. Deut 33,6.