Page:APUG 0385-B.pdf/110

From GATE
This page has not been proofread


Vasa furoris bellantia; מְכֵרוֹתֵחֶם forte sicut
graecis μαχαιρα est gladius, ita hebreis מָכֵרָה[1]
alii o quamvis non potest ostendi radix, unde veniat. nam
מָכַר est vendere. chaldeus vertit in peregrinationibus
eorum, nam a כוּר fit מְכֵרָה peregrinatio, et
tunc sensus est, in peregrinatione ex Mesopotamia
in palestinam contigisse illud homicidium Sichem com
missum.[2] v. 6. in secretum eorum, non veniat anima
mea, et in coetu eorum non veniatur gloria mea. dubium
aliqui existimant duo scelera simeonis, et Levi hic
narrari, unum contra sichem, alterum contra joseph.[3]
nam coniectura est non levis, quod isti fuerint prin
cipes ruinae joseph, quia simeonem iussit joseph
coniici in carcerem; et quia certum est Ruben, et Judam
fuisse alienos ab isto scelere. post Ruben
primi erant simeon, et Levi aetate, et auctori
tate: nam caeteri vel erant filii ancillarum, aut
admodum iuvenes, ut non sit credibile eos
potuisse permovere omnes fratres alios ad hoc scelus.
---page break---

  1. see Catena in Genesim, 418r.
  2. Biblia regia, I. 175. But Bellarmine is quoting the auctor of Catena in Genesim, 418r.
  3. e.g. Caietanus et auctor catenae, Catena in Genesim, 417v-418r.