Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/75

From GATE
Revision as of 16:04, 8 February 2017 by Virgilio02 (talk | contribs)
This page has not been proofread


Francorum et Navarrae Rex fundavit anno 1627.
Leopoldi seremissimi Austriae Archiducis pietate et mansuetudine clari, nec non sincerae Religionis cultoris hîc extat tessera, dum in Numismate aureo quo ejus effigies et nomen radiat, ex alia verò facierum crucis signum quod lauri ramus fraenum pendulum, quae et mysticum seu hieroglyphicum Crucis symbolum notant pedem autem Crucis ferus leo et mitis agnus stipant cum hac inscriptione : Timore Domini.
Succedunt tres Eminentissimi Cardinalis Ludovici Ludovisii, in quarum vera S. Ignatii effigies venerabilis est, cum hac inscriptione: ut sapiens Architectus fundamentum posuit quod est Jesus Christus : altera facies : Ludovicus Cardinalis Ludovisius S.R.E.Vicecancellarius Ignatio cui Greg. XV.P.O.M. Patruus Sactorum cultum decrevit , colendo templum extruxit, anno MDC XXVI.
Alia Ecclesiae frontispicium effigiat, cum hac circumscriptione. Ludovicus Cardin. Ludovisius fundavit :