Difference between revisions of "Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/7"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 2: Line 2:

S.P.D.

S.P.D.

GEORGIUS de SEPIBUS.

GEORGIUS de SEPIBUS.

''QUemandmodum instabilis rerum humanarum vicissitudo nihil nobis firmum, solidum et constans pollicetur, ita quoque more suo omnia vix orta cum tempore fallacibus fortunae rotis subjecta paulatim in nihilum reducit, quod non duntaxat in politicarum administrationum statibus, sed et in divitiarum ingentium coacervatione, fabricarum insolenti fastu, et Martialis potentiae granditate fieri, Historiae nos docent, et quotidiana experientia nobis luculenter demonstrat. Haec ubi solet'' Kircherus ''attentè considerans, et exiguam hanc'' Musaei ''sui nom exiguo studio et labore undique conquisitam supellectilem, parem fortunae vicem subire posse, pensiculatius trutinans, identidem illud ruminare solebat:'' Et quae parasti cujus erunt? ''et paucorum siquidem annorum experientia ex quinque nobilissimis celeberrimisque'' Romanae Urbis Musaeis, ''videlicet Equitis'' Qualdi, Angelomi, Menedri, Stephanoni, Joannis Baptistae Romani ''Ordin. D. August. cautior factus didicit. Haec enim, quae pretiosarum rerum reconditoria, quae possessores eorum tùm ad advenarum, virorumque literatorum usum; tum ad aeternae urbis ornamentum tanta cura, sollicitudine, nec non tantis sumptibus erexerant; mox iis communi fato sublatis haeredes eorum nullum antiquitatum, rarissimarumque rerum, quibus instruebantur, rationem habentes, omnem congeriem in publicis locis subhastatam, lucri, pecuniarumque avidiores, nunc has nunc illas res pro lubitu emptorum selectim vendiderunt. Atque ne idem Authori nostro contingeret, ne, et quae tanto studio et labore ad divini nominis gloriam, et reip. literariae emolumentum, congesserat, non subito una cum obitu ejus, pro varietate temporum interirent; effati hijus documento'' (quae conservari vis, provide maturè) ''omnia quae in dicto'' Musaeo, ''vel à 40 annorum decursu observatione digna, vel quae naturalium rerum arcana, vel artificiosarum machinarum antiquitatumque eruditionem concernebant, unquam demostrata fuerant, ordine descripto praelio committerentur; ut ex eorundem hoc praesenti elencho rerum contentarum notita serae posteritati constaret: cum vero is innumeris aliis literariis occupationibus tunc temporis quà componendis, quà imprimendis libris distentus manum applicare non posset; mihi ceu omnium rerum in'' Musaeo ''comprehensarum conscio executionis munus offerre non est dedignatus: ego sane uti non ab Authore solummodo excitatus, sed et exterorum, qui dum'' Musaeum ''viserent, ad illius periochen quandam describendam instantibus precibus non semel sollicitatus, postulatis tandem cessi. Artis itaque et Naturae ergasterium, disciplinarum Mathematicum gazophylacium, philosophiae practicae epitomen,'' Musaem Kircherianum ''hisce, ea fide et sinceritatis candore, quo me virum Germanum decet, pandere exordior. Vale benevole lector, et meo labore interim fruaris.''

Revision as of 08:59, 12 June 2017

This page has been proofread

CURIOSO LECTORI
S.P.D.
GEORGIUS de SEPIBUS.
QUemandmodum instabilis rerum humanarum vicissitudo nihil nobis firmum, solidum et constans pollicetur, ita quoque more suo omnia vix orta cum tempore fallacibus fortunae rotis subjecta paulatim in nihilum reducit, quod non duntaxat in politicarum administrationum statibus, sed et in divitiarum ingentium coacervatione, fabricarum insolenti fastu, et Martialis potentiae granditate fieri, Historiae nos docent, et quotidiana experientia nobis luculenter demonstrat. Haec ubi solet Kircherus attentè considerans, et exiguam hanc Musaei sui nom exiguo studio et labore undique conquisitam supellectilem, parem fortunae vicem subire posse, pensiculatius trutinans, identidem illud ruminare solebat: Et quae parasti cujus erunt? et paucorum siquidem annorum experientia ex quinque nobilissimis celeberrimisque Romanae Urbis Musaeis, videlicet Equitis Qualdi, Angelomi, Menedri, Stephanoni, Joannis Baptistae Romani Ordin. D. August. cautior factus didicit. Haec enim, quae pretiosarum rerum reconditoria, quae possessores eorum tùm ad advenarum, virorumque literatorum usum; tum ad aeternae urbis ornamentum tanta cura, sollicitudine, nec non tantis sumptibus erexerant; mox iis communi fato sublatis haeredes eorum nullum antiquitatum, rarissimarumque rerum, quibus instruebantur, rationem habentes, omnem congeriem in publicis locis subhastatam, lucri, pecuniarumque avidiores, nunc has nunc illas res pro lubitu emptorum selectim vendiderunt. Atque ne idem Authori nostro contingeret, ne, et quae tanto studio et labore ad divini nominis gloriam, et reip. literariae emolumentum, congesserat, non subito una cum obitu ejus, pro varietate temporum interirent; effati hijus documento (quae conservari vis, provide maturè) omnia quae in dicto Musaeo, vel à 40 annorum decursu observatione digna, vel quae naturalium rerum arcana, vel artificiosarum machinarum antiquitatumque eruditionem concernebant, unquam demostrata fuerant, ordine descripto praelio committerentur; ut ex eorundem hoc praesenti elencho rerum contentarum notita serae posteritati constaret: cum vero is innumeris aliis literariis occupationibus tunc temporis quà componendis, quà imprimendis libris distentus manum applicare non posset; mihi ceu omnium rerum in Musaeo comprehensarum conscio executionis munus offerre non est dedignatus: ego sane uti non ab Authore solummodo excitatus, sed et exterorum, qui dum Musaeum viserent, ad illius periochen quandam describendam instantibus precibus non semel sollicitatus, postulatis tandem cessi. Artis itaque et Naturae ergasterium, disciplinarum Mathematicum gazophylacium, philosophiae practicae epitomen, Musaem Kircherianum hisce, ea fide et sinceritatis candore, quo me virum Germanum decet, pandere exordior. Vale benevole lector, et meo labore interim fruaris.