Difference between revisions of "Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/69"

From GATE
Page statusPage status

Not proofread

Proofread
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 6: Line 6:

''Ne tibi regali placeas'' Cleopatra ''sepulchro'',

''Ne tibi regali placeas'' Cleopatra ''sepulchro'',

''Vipera si tumulo nobiliore jacet''.

''Vipera si tumulo nobiliore jacet''.
Memorant saecula nostra, ''Asdrubalem Hannibalis'' germanum fratrem in monte Floris succineo in tumulo jacere. Et in hoc ''Musaeo'' lacerta quae integra in succini massa occlusa videtur, cumque prioribus annis, manibus unius juvenis principis, curiositatis ergo contrectaretur, incautè in terram lapsa dissiliit, ac tam foetidum putredinis odorem emisit, ut omnes adstantes intolerabili nauseâ affecerit; hodie tamen adhuc circumcirca inaurato aurichalco septo conclusum visitur, licet ob aeris penetrationem lacerta satis corrupta sit; donum Serenissimi Principis ''Augusti'', Ducis ''Brunsvicensis'' et ''Luneburgensis.''

Memorant saecula nostra, ''Asdrubalem Hannibalis'' germanum fratrem in monte Floris succineo in tumulo jacere. Et in hoc ''Musaeo'' lacerta quae integra in succini massa occlusa videtur, cumque prioribus annis, manibus unius juvenis principis, curiositatis ergo contrectaretur, incautè in terram lapsa dissiliit, ac tam foetidum putredinis odorem emisit, ut omnes adstantes intolerabili nauseâ affecerit; hodie tamen adhuc circumcirca inaurato aurichalco septo conclusum visitur, licet ob aeris penetrationem lacerta satis corrupta sit; donum Serenissimi Principis ''Augusti'', Ducis ''Brunsvicensis'' et ''Luneburgensis''.

Jungam hoc loco, quae de succino dicenda restabant. Convenerant nonnulli Medici in horto Botanico nobilissimi Equitis ''Francisci Corvini'' amici singulares ad variarum plantarum propietates explorandas; aderat et inter caeteros ''Author'' noster. Et inter caeteras quidem quaestiones propositas mentio quoque facta est virtutis attractivae Electri, sive Succini de quo Aristoteles L. Probl. sic dicit; ''quod'' scilicet ''electrum seu [[citesObject::succinum]] omnia praeter ocymum'' (''quae vulgo herba Basilica dicitur,) ad se attrahat''; respondet ''Kircherus'', nihil facilius esse, quam id experimento comperire. Ecce enim validum hic frustum (quod semper secum gestare solebat) succini; nec deerit nobis ocymum, planta passim nota; quam, ubi attulissent, is primò variis stipulis, festucis, et inter caetera herbarum folia ocymi quoque seposuit, et succino attritione praevia calefacto id expositis rebus applicatum eas ad se sine ulla difficultate, et absque mora attraxit; ocymi vero folia separatim posita, adeo avidè traxit, ut nemini de experimenti veritate, contra ''Aristotelem'', amplius dubium esse possit; verum ne solertiae nostri ''Authoris'' temere credidisse viderentur, singuli ad veritatem rei contestandam propriis manibus experimentum sumere voluerunt, nimia ''Aristotelis'' in similibus rebus, quae absque experientia, aliorum solummodo relatione perceperat, credulitas explosa fuit.

Jungam hoc loco, quae de succino dicenda restabant. Convenerant nonnulli Medici in horto Botanico nobilissimi Equitis ''Francisci Corvini'' amici singulares ad variarum plantarum propietates explorandas; aderat et inter caeteros ''Author'' noster. Et inter caeteras quidem quaestiones propositas mentio quoque facta est virtutis attractivae Electri, sive Succini de quo Aristoteles L. Probl. sic dicit; ''quod'' scilicet ''electrum seu succinum omnia praeter ocymum'' (''quae vulgò herba Basilica dicitur'',) ad se attrahat;'' respondet ''Kircherus'', nihil facilius esse, quam id experimento comperire. Ecce enim validum hic frustum (quod semper secum gestare solebat) succini; nec deerit nobis ocymum, planta passim nota; quam, ubi attulissent, is primò variis stipulis, festucis, et inter caetera herbarum folia ocymi quoque seposuit, et succino attritione praevia calefacto id expositis rebus applicatum eas ad se sine ulla difficultate, et absque mora attraxit; ocymi vero folia separatim posita, adeo avidè traxit, ut nemini de experimenti veritate, contra ''Aristotelem'', amplius dubium esse possit; verùm ne solertiae nostri ''Authoris'' temerè credidisse viderentur, singuli ad veritatem rei contestandam propriis manibus experimentum sumere voluerunt, quam ut compererunt, nimia ''Aristotelis'' in similibus rebus, quae absque experientia, aliorum solummodo relatione perceperat, credulitas explosa fuit.

Accidit et simile quidpiam in ''Musaeo Kircheriano''. Princeps magni nominis et ubique notus ex Guisiana familia, cum praeter multa experimenta, vidisset quoque electrum ad se omnia traehendi facultatem obtinere, per jocum dixissit ''Kirchero''; si omnia trahit succinum utique et chirothecas has meas, uti auro contextas, ita quoque ponderosiores, trahere posset: quod si sortitum fuerit successum desideratum, easdem ei dono ad perpetuam rei peractae memoria se relicturum: Respondit ''Kircherus'', id nulla difficultate fieri posse ipsa praxi se demonstraturum. Dictum, factum: Itaque ex una parte in longioris ligni trabe ad instar staterae pendulae chirothecas appendit, ex altera verò trabis parte pondus ad aequilibrium exactissimè apposuit: Quo peracto; praevia perfrictione succinum chirothecis ex trabe pendulis applicuit; quae statim vim succini sentientes, quocunque vellet, ante et retro tractae motum trahentis secutae sunt. Quo viso miratus Princeps, quemadmodum promiserat, chirothecas manibus ''Kircheri'' impofitas, muneris loco relinquere cogitabat. Verum is, uti eas apud se, tanquam rem pretiosiorem, vi instituti, tenere prohiberetur,

Accidit et simile quidpiam in ''Musaeo Kircheriano''. Princeps magni nominis et ubique notus ex Guisiana familia, cum praeter multa experimenta, vidisset quoque electrum ad se omnia trahendi facultatem obtinere, per jocum dixit ''Kirchero''; si omnia trahit succinum, utique et chirothecas has meas, uti auro contextas, ita quoque ponderosiores, trahere posset: quod si sortitum fuerit successum desideratum, easdem ei dono ad perpetuam rei peractae memoriam se relicturum: Respondit ''Kircherus'', id nulla difficultate fieri posse ipsa praxi se demonstraturum. Dictum, factum: Itaque ex una parte in longioris ligni trabe ad instar staterae pendulae chirothecas appendit, ex altera verò trabis parte pondus ad aequilibrium exactissimè apposuit: Quo peracto; praevia perfrictione succinum chirothecis ex trabe pendulis applicuit; quae statim vim succini sentientes, quocunque vellet, ante et retro tractae motum trahentis secutae sunt. Quo viso miratus Princeps, quemadmodum promiserat, chirothecas manibus ''Kircheri'' impofitas, muneris loco relinquere cogitabat. Verum is, uti eas apud se, tanquam rem pretiosiorem, vi instituti, tenere prohiberetur,

Revision as of 19:46, 17 October 2017

This page has been proofread

eodem Martiale colligere, et intelligere potes, dum sic canit,
Flentibus Heliadum ramis dum vipera serpit,
Fluxit in obstantem succina gemma feram;
Quae dum miratur pingui se rore teneri,
Concreto riguit juncta repente gelu.
Ne tibi regali placeas Cleopatra sepulchro,
Vipera si tumulo nobiliore jacet. Memorant saecula nostra, Asdrubalem Hannibalis germanum fratrem in monte Floris succineo in tumulo jacere. Et in hoc Musaeo lacerta quae integra in succini massa occlusa videtur, cumque prioribus annis, manibus unius juvenis principis, curiositatis ergo contrectaretur, incautè in terram lapsa dissiliit, ac tam foetidum putredinis odorem emisit, ut omnes adstantes intolerabili nauseâ affecerit; hodie tamen adhuc circumcirca inaurato aurichalco septo conclusum visitur, licet ob aeris penetrationem lacerta satis corrupta sit; donum Serenissimi Principis Augusti, Ducis Brunsvicensis et Luneburgensis.
Jungam hoc loco, quae de succino dicenda restabant. Convenerant nonnulli Medici in horto Botanico nobilissimi Equitis Francisci Corvini amici singulares ad variarum plantarum propietates explorandas; aderat et inter caeteros Author noster. Et inter caeteras quidem quaestiones propositas mentio quoque facta est virtutis attractivae Electri, sive Succini de quo Aristoteles L. Probl. sic dicit; quod scilicet electrum seu succinum omnia praeter ocymum (quae vulgò herba Basilica dicitur,) ad se attrahat; respondet Kircherus, nihil facilius esse, quam id experimento comperire. Ecce enim validum hic frustum (quod semper secum gestare solebat) succini; nec deerit nobis ocymum, planta passim nota; quam, ubi attulissent, is primò variis stipulis, festucis, et inter caetera herbarum folia ocymi quoque seposuit, et succino attritione praevia calefacto id expositis rebus applicatum eas ad se sine ulla difficultate, et absque mora attraxit; ocymi vero folia separatim posita, adeo avidè traxit, ut nemini de experimenti veritate, contra Aristotelem, amplius dubium esse possit; verùm ne solertiae nostri Authoris temerè credidisse viderentur, singuli ad veritatem rei contestandam propriis manibus experimentum sumere voluerunt, quam ut compererunt, nimia Aristotelis in similibus rebus, quae absque experientia, aliorum solummodo relatione perceperat, credulitas explosa fuit.
Accidit et simile quidpiam in Musaeo Kircheriano. Princeps magni nominis et ubique notus ex Guisiana familia, cum praeter multa experimenta, vidisset quoque electrum ad se omnia trahendi facultatem obtinere, per jocum dixit Kirchero; si omnia trahit succinum, utique et chirothecas has meas, uti auro contextas, ita quoque ponderosiores, trahere posset: quod si sortitum fuerit successum desideratum, easdem ei dono ad perpetuam rei peractae memoriam se relicturum: Respondit Kircherus, id nulla difficultate fieri posse ipsa praxi se demonstraturum. Dictum, factum: Itaque ex una parte in longioris ligni trabe ad instar staterae pendulae chirothecas appendit, ex altera verò trabis parte pondus ad aequilibrium exactissimè apposuit: Quo peracto; praevia perfrictione succinum chirothecis ex trabe pendulis applicuit; quae statim vim succini sentientes, quocunque vellet, ante et retro tractae motum trahentis secutae sunt. Quo viso miratus Princeps, quemadmodum promiserat, chirothecas manibus Kircheri impofitas, muneris loco relinquere cogitabat. Verum is, uti eas apud se, tanquam rem pretiosiorem, vi instituti, tenere prohiberetur,