Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/16

From GATE
Revision as of 16:55, 8 February 2017 by Visconti03 (talk | contribs)
This page has not been proofread


si sequentia verba saepius iterentur, videlicet Nami, Amida, Buth, hoc est, Foelix Amida salva nos. Hoc Numen quandoque in florido roseto collocant, et multis circa caput radiis adornant, corona precatoria (quod et deastris Iaponicis commune est) instructum. Tertium simulacrum Isidis multimammiae hieroglyphicis notis refertum, cujus monumentum hac iscriptione insignitum est, atque ex Diodoro transsumptum adnectere lubet. Ego sum Isis AEgypti Regina, à Mercurio erudita, quae sum uxor Isidis. Ego sum mater Hori regis, quae ego legibus statui nullus solvere poterit. Ego sum prima frugum inventrix. Ego sum in astro canis refulgens. Mihi Bubastis urbs condita est, gaude, gaude AEgypte, quae me nutrivisti. Quartum Idolum est Dea Minerva. Quintum Jupiter Ammonius. Subsequuntur varia, tum antiquae, tum nostris posteris temporibus apud diversas gentes cultu et latriae usurpata Numina, suntque portatilia Chinensium duo adeo à divinitate aliena, ut potius ludicrum et in modico ligno excisum et sculptum, à natura de generis homunculi effigiem repraesentent, quam quid divinum. Dianae heroica ex marmore statua quae, et Lucina dicitur à quibusdam, eo quod Romae in Exquiliis Lucum coluerit, de hac Virg.4 Ecloga, Casta fave Lucina; item simulacra Neptuni et Palladis, Cupidinis, Adonis, Sileni Bacchi Socii festivè gestientis; Satyrica numina plura.













CAPUT VI.
Varia peregrinarum Linguarum ac Regnorum Monumenta.
INter caetera parietum ornamenta varia conspiciuntur Sinensium aliarumque nationum ignotarum scripta, tabellae, character, et delineationes, omnes quidem ab Authore anno superiore in China Illustrata publici juris factae. Unde curiosus Lector plurima alia rei litterariae detecta noviter circa Religionem, mores, naturales et stupendas mechanicas fabricas