Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/289"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "in charactere spherico <gap/> subitò coluri, meridiani, tropici, et aequator, amoris mundi, id est Solis semitae ( in Sole enim maximè amor viget mundatus, ) tota denique...")
(No difference)

Revision as of 16:16, 29 November 2017

This page has not been proofread


in charactere spherico subitò coluri, meridiani, tropici, et aequator, amoris mundi, id est Solis semitae ( in Sole enim maximè amor viget mundatus, ) tota denique amoris sphaera elucescit ut vel hinc intelligeretur; Amorem per universum diffusum omnibus in rebus esse. Cùm verò magna rerum in hoc mundo sit diversitas, necessarium est, eum ex contrariis saepe nasci, neque enim ulla pars múdi alteram odit, nisi amore fui, ut pulchre in explicatione convivii Marsilius docet; et rursum eum contrariorum maximè effectricem causam, unde illud Plautinum oppido elegante. Diva Astartha hominum, Deorumque vis, vita, Salus, rursum eademque est Pernices, mors, interibus, telliis, coelù, fidera, Iovis, quaecumque templa colimus, eius dicuntur nutu, Hinc Orpheus in Argonauticis non fine causa hunc Amorem, ut mundi genium, et magnum antiquissimumque laudat. Cùm enim Chaos ante mundum posuerit, ante Saturnum Iovem et caeteros Deos, Amorem sanè in sinu definiens, ut principium, quo res informis ornamentum seu κοσμόν perfectionemque desiderat. Cui et illud Maronis consonat.