Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/281

From GATE
Revision as of 23:45, 13 April 2018 by ViscontiGuerzoni (talk | contribs) (Proofread)
This page has been proofread


recta, nec sine puncto recta artificiosè fieri possit, puncti proinde monadisque ratione res et esse caeperint primò, et peripheria assecte partes centralis puncti ministerio neutiquam carere possint; certè clarum est, per hanc curvilineam crucem primam, simplicissimamque rerum omnius tum existentium, tum in naturae latentium inuolucris in lucem productionem, repraesentationemque à Sapientibus denotatam fuisse.Idque Deenus pulchrè docet in monade hieroghphica.Et Riuera l. de mundo magico.
Praetereà cùm haec naturae fabrica plaena mysteriis, atque adeò cõcinna singularum lartium ex puncto in infinitam propè peripheriarum amplitudinem emanantium adaptatio sine vinculo consistere non possint, aptè sanè inter Scarabaei Chelas tabellam φγλο, id est amoris nomine insignitam, reposuerunt, ut el videlicet, mundum sine amore conservari nequaquam posse, indigitarent.Iuxta illud Orphei
Μόνος γάρ τότων πάντων οἴκημα κοατώες
Verùm ut Lectori patesiat, quam nulla res apud Aegyptios misterio caruerit; et quanta sub minimis etiam similitudinum umbris mysteria abdiderint; mysticam dictorum characterum significationem hoc loco exponendam existimavi; Constat itaque vox φγλο quatuor iteris, quarum prima pyramidis inversae; altera