Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/280

From GATE
There was a problem when proofreading this page


magnopere sunt potentes, quando 4 coeli tenent angulos, imo cardines, Orientis videlicet, Occidentisque et medii utrinque coeli; sic vero dispositae radios ita coniciunt in se inuicem, ut crucem inde constituant.
Crucem ergo veteres figuram esse dicebant, tum stellarum fortitudine factam, tum earundem fortitudinis susceptaculum (videlicet mundum elementarem quadripartitum) et paulo post. Haec autem opinio ab Aegyptiis vel inducta est, vel maxime confirmata, inter quorum characteres crux una erat insignis. Haec Marsilius. In Saracenicae quoque Cabalae fragmentis, quae arabice scripta apud me extant, Philosophos, et Medicos Aegyptiorum, Persarum, Indorum, et Graecorum significaturos elementa, Crucis figuram scripsisse invenio.

Nec mirum, elementis enim extra suas fedes naturales dimotis ea suos ad easdem reditus, naturaliter per rectas facere lineas, dislocare eorundem homogenee partes experientem docebunt. Nequaquam igitur incongrue Sapientes dicti per has 4 rectas, ab unico puncto, seu centro circuli individuo in contrarias partes excurrentes, 4 elementorum, mysterium indigitarunt Crucis autem inferior curvatura, nescio quid circulre affectans mysterio nulla ratione caret. Cum enim nec circulus sine