Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/254

From GATE
Revision as of 20:54, 13 December 2017 by Visconti07 (talk | contribs)
There was a problem when proofreading this page


quod Tabulam Bembinam, ab Amplissimo Cardinale Petro Bembo, ( in cuius manus Pauli III Pont. Max: munere primùm incidit,) vulgó vocant. In huius itaque; Tabulae à diuersis postmodum aeri incisae , inferiori limbo, secundo loco hieroglyphicum schema, monstri sub Scarabei indumento humanam faciem mentientis similitudine effigiatum occurrit. Cuius capiti Lunae crescetis species imminés cornibus in se conversis figuram exprimit circuli, è cuius centro character in crucis similitudine diffusus, nescio quid misteriosus indigitat.Continent pretereà Scarabeus ille ἀνθρωπόμορφοσ chelarum deductarum intercapedine, conclusam Tabellam quandam veluti scriptoriam, seu pugillares, quibus antiquo Copto charactere hoc nomě exauratum reperio quod antiqua Aegyptiaca lingua seu Copta nihil