id est propriè loquens; sive quae res per consimiles characteres exprimit. Altera verò symbolica, id est per signa significans; symbolicae autem una quidem propriè loquitur per imitationem, alia verò scribitur veluti tropicè, alia verò apertè sumitur allegoricè per quaedam aenigmata. Qui Solem itaque volunt scribere, faciunt circulum. Lunam autem, figuram Lunae cornuum formam praeseferentem, convenienter ei formae quae proprie dicitur.Tropica sive translatitia est, quae varias diversarum rerum, praesertim animalium formas, figurasque transfert, ad significandum vel Deorum, vel aliarum rerum ad divinum cultum spectantium dignitates, et mysteria; ita Ibide et Accipitre Scarabaeoformi indicant hieroglyphicè à Sole Lunam pulchritudinem suam participare, nempè lucem, quae divinae pulchritudinis imago quaedam est, et per Accipitrem innuitur; sicuti Sol et Luna per Scarabaeum et Ibim. His igitur praemissis, et veluti praesuppositis dico, hieroglyphicis non sacros tantùm, aut eos quos seu vocant; sed et vulgaris linguae Coptae characteres nominaque inserta esse; dogma multis antehac non παράδοξον tantùm; sed et quibusdam etiam, quod amplius, prorsus . Verùm dicta exemplis declaremus.
Nemini ignotum esse arbitror; celeberrimum illud antiquitatis monumentum hieroglyphicum,
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/253
From GATE
There was a problem when proofreading this page