Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/204

From GATE
Revision as of 19:56, 4 March 2018 by ViscontiPaci (talk | contribs)
This page has not been proofread


inscripta videntur.


СҮНӨРОІС ТОІС ЄН

АІГҮПТѠІӨЄОІСІСІАС

АРХІЄРЄҮС АНЄӨ.


Fuisse autem hanc inscriptionem ab Aegyptio factam, non a Graeco; duo probant. Primum, ipsa in Aegypto facta, ut ex verbis patet, inscriptio; alterum, ipsa Symbolorum ratio, quae pure Hieroglyphica est, et a nemine nisi in adytis Aegyptiorum educato perfici potuit, ut in Oedipo nostro apparebit, ubi singula huius schematis explicabuntur, cuius quoque mentio fiet 9 cap. huius. Ex quibus patet, Graecam linguam Aegyptiis non familiarem tantum; sed et Aegyptiacae quam simillimam fuisse, nominibus Aegyptiacis (quotquot a Veteribus Authoribus posteritati consignata adhuc supersunt) quae omnia nescio quid Graecum sapiunt, id abunde ostendentibus. Quid enim aliud Osiris, nisi ὅσιος