Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/203

From GATE
This page has not been proofread


et dum in templo cibum sumeret, repente sponte sua, lapidea apparuit in cinereo pulvere scissa columna, ex qua πεξώας βίβλος id est libros lapideos extrahentes invenerunt in eis, aliud prorsus nihil, quam tria haec Graeca lingua conscripta.
Η῾ φύσις τῇ φύσει τέρπεται. Natura natura delectatur.
Η῾ φύσις τη`ν φύσιν νικᾷ. Natura naturam vincit.
Η῾ φύσις τὴν φύσιν κρατεῖ. Natura naturae dominatur.
Altera inscriptio huic similis, non procul a Memphi saxo incisa verbis quidem Graecis; sed mystico quodam characterum genere tectis (teste Barachia Abenephi) extare fertur; quorum verborum sensus non dissentit ab iis, quae in Smaragdina Hermetis Trismegisti tabula proponuntur. Inscriptio est.


ΟΥΡΑΝΟ ΑΝΩ ΟΥΡΑΝΟ ΚΑΤΩ.

ΑΣΤΡΑ ΑΝΩ ΑΣΤΡΑ ΚΑΤΩ.

ΠΑΝ Ο ΑΝΩ ΠΑΝ ΤΟΥΤΟ ΚΑΤΩ.

ΤΑΥΤΑ ΛΑΒΕ ΚΑΙ ΕΥΤΥΧΕ.


Hoc est Coelum sursum, Coelum deorsum, Astra sursum, Astra deorsum, omne quod sursum, omne id deorsum, Haec cape et prosperare. Praeterea et hieroglyphicis schematismis, Graecas subinde inscriptiones supponi, luculenter testatur figura 38 Thesauri Hieroglyphicorum Heruartii, ubi sub Anubide crocodilo insistente, stipantibus eum a lateribus, Ammone, et Serapide, cum aliis Hieroglyphicis notis, haec verba Graeca, Copto tamen charactere