Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/175"

From GATE
 
m
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
arvum dicitur terrae mensura centum complectens cubitos. Itaque annum volentes dicere, quartum dicunt. eò quod ab uno, ut tradunt, Sideris, cui Σώθις nomen fecimus (Coptiticè <gap/>) ortu ad alterum, quarta fit interiecta diei pars. Enim verò Dei (Solis inquam) annus 365 diebus absoluitur. Quamobrem et quarto quoque anno superuacuum diem computant, atque intercalant Aegyptii. quatuor siquidem, diei quadrantes, diem perficiunt. Quae confirmatur ab Eudoxo apud plinium; cuius quidem lustrum nihil aliud est; quàm  quadriennium caniculare, ut et computus Coptus antiquo Aegyptiorum computui, quo ad annos dictos ad unguem quadrans, ostendit. de quo in fine opusculi huius fusius dicemus, ubi etiam quid per Neuruz Coptitae velint, explicatum inuenies. Patet igitur ex dictis, Coptitas non Mensium, tantùm antiquorum Aegyptiorum, ac Nisi, seu dierum <gap/> nomina; sed et omnem quoque; computus Ecclesiastici instituendi rationem a Proauis suis acceptam, ad ultima usque tempora traduxisse: At menses quidem Coptos eosdem, cum Aegyptiacis non nostrum duntaxat Onomasticon; sed et caeteri Authores, quos infra citamus, abundè demonstrant. Ac mense quidem <gap/>, Osiridem è diuturna peregrinatione, reducem, Pausanias tradit. Mense verò <gap/>
+
dicitur terrae mensura centum complectens cubitos. Itaque annum volentes dicere, quartum dicunt. eò quod ab uno, ut tradunt, Sideris, cui Σώθις nomen fecimus (Coptiticè <gap/>) ortu ad alterum, quarta fit interiecta diei pars. Enim verò Dei (Solis inquam) annus 365 diebus absoluitur. Quamobrem et quarto quoque anno supervacuum diem computant, atque intercalant Aegyptii. quatuor siquidem, diei quadrantes, diem perficiunt. Quae confirmantur ab Eudoxo apud Plinium; cuius quidem lustrum nihil aliud est; quàm  quadriennium caniculare, ut et computus Coptus antiquo Aegyptiorum computui, quo ad annos dictos ad unguem quadrans, ostendit. de quo in fine opusculi huius fusius dicemus, ubi etiam quid per Neuruz Coptitae velint, explicatum inuenies. Patet igitur ex dictis, Coptitas non Mensium, tantùm antiquorum Aegyptiorum, ac Nisi, seu dierum <gap/> nomina; sed et omnem quoque; computus Ecclesiastici instituendi rationem a Proauis suis acceptam, ad ultima usque tempora traduxisse: At menses quidem Coptos eosdem, cum Aegyptiacis non nostrum duntaxat Onomasticon; sed et caeteri Authores, quos infra citamus, abundè demonstrant. Ac mense quidem <gap/>, Osiridem è diuturna peregrinatione, reducem, Pausanias tradit. Mense verò <gap/>

Revision as of 17:49, 10 January 2018

There was a problem when proofreading this page


dicitur terrae mensura centum complectens cubitos. Itaque annum volentes dicere, quartum dicunt. eò quod ab uno, ut tradunt, Sideris, cui Σώθις nomen fecimus (Coptiticè ) ortu ad alterum, quarta fit interiecta diei pars. Enim verò Dei (Solis inquam) annus 365 diebus absoluitur. Quamobrem et quarto quoque anno supervacuum diem computant, atque intercalant Aegyptii. quatuor siquidem, diei quadrantes, diem perficiunt. Quae confirmantur ab Eudoxo apud Plinium; cuius quidem lustrum nihil aliud est; quàm quadriennium caniculare, ut et computus Coptus antiquo Aegyptiorum computui, quo ad annos dictos ad unguem quadrans, ostendit. de quo in fine opusculi huius fusius dicemus, ubi etiam quid per Neuruz Coptitae velint, explicatum inuenies. Patet igitur ex dictis, Coptitas non Mensium, tantùm antiquorum Aegyptiorum, ac Nisi, seu dierum nomina; sed et omnem quoque; computus Ecclesiastici instituendi rationem a Proauis suis acceptam, ad ultima usque tempora traduxisse: At menses quidem Coptos eosdem, cum Aegyptiacis non nostrum duntaxat Onomasticon; sed et caeteri Authores, quos infra citamus, abundè demonstrant. Ac mense quidem , Osiridem è diuturna peregrinatione, reducem, Pausanias tradit. Mense verò