tamen quarto quoque anno diem intercalabant, ut Diodorus Siculus lib. I. Dies non secundum Lunam, sed secundum Solem metiuntur, triginta dierum mensem conficientes. Quinque autem dies, et quartam partem 12 mensibus adiungentes, anni cursum perficiunt. Quod ea qua sequitur ratione fiebat. Sit novilunium Thoth mensis, VG. prima die Augusti, Canicula oriente: post quartum annum Thoth superatis Kalendis Augusti ascendet in 31 Iulii. Quare Aegyptiorum Hierophantae quinto anno ineunte, annum suum à secunda die Thoth auspicabantur, et spacium illud quadriennii , item , aut , id est Solis, vocabant. Pari ratione quadriennio exacto, novi anni principium a 3. Thoth numerabant: quadriennium quidem exactum appellantes, equabilem vero annum labentem quadrantem; ideo illum designare volentes, quartam arvi seu iugeri partem pingebant. Horus.
Instantem, inquit, annum significantes arvi partem pingunt. Est autem , unde Latinis arvum
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/174
From GATE
There was a problem when proofreading this page