Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/125"

From GATE
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
<i>sensibus ac iustae proceritatis homine remoti videantur.</i> De his vide quoque Olaum Magnum, qui os ''Screlingers'', hoc est cubitales appellat. Certe meminerunt huiusmodi monstrorum Authores Gravissimi, Aristoteles, Plut. Ctesias, Plinius, acc proinde ea aliquando visa esse uti non facile negavero; itahomines eos veros fuisse non facile asservero, cum in hunc diem metallorum fossoribus huiusmodi monstrorum genus in profundioribus Terrae regionibus, quos dęmonculos Montanos passim vocant, comparere soleat de quius ita ''Georgius Agricola sol. ult. de animal. subter.'' Sunt denique mites quidam daemones, quos Germanorum alii, ut etiam Graeci vocant Cobalos; quod hominum sunt imitatores. Nam quasi lętitia gestientes rident, multa videntur facere, quum prorsus nihil faciant. Alii nominant virunculos montanos, significantes staturam, qua plerunque sunt, nempe. Nani tres dodrantes longi. Videntur autem esse Seneciones, et vestiti more Metallicorum, id est vittato indusio, et corio circum lumbos dependente induti. Hi damnum dare non solent Metallicis; sed vagantur in puteis, et cuniculis: et quum nil agant, in omni laborum genere se exercere videntur; quasi modo fodiant venas, modo in vasa infundant id, quod effossum est: modo versent machinam tractoriam. Quanquam
+
''sensibus ac iustae proceritatis homine remoti videantur.'' De his vide quoque Olaum Magnum, qui eos ''Screlingers'', hoc est cubitales appellat. Certe meminerunt huiusmodi monstrorum Authores Gravissimi, Aristoteles, Plut. Ctesias, Plinius, ac proinde ea aliquando visa esse uti non facile negavero; ita homines eos veros fuisse non facile asservero, cum in hunc diem metallorum fossoribus huiusmodi monstrorum genus in profundioribus Terrae regionibus, quos daemonculos Montanos passim vocant, comparere soleat de quius ita ''Georgius Agricola sol. ult. de animal. subter.'' Sunt denique mites quidam daemones, quos Germanorum alii, ut etiam Graeci vocant Cobalos; quod hominum sunt imitatores. Nam quasi laetitia gestientes rident, multa videntur facere, quum prorsus nihil faciant. Alii nominant virunculos montanos, significantes staturam, qua plerunque sunt, nempe, Nani tres dodrantes longi. Videntur autem esse Seneciones, et vestiti more Metallicorum, id est vittato indusio, et corio circum lumbos dependente induti. Hi damnum dare non solent Metallicis; sed vagantur in puteis, et cuniculis: et quum nil agant, in omni laborum genere se exercere videntur; quasi modo fodiant venas, modo in vasa infundant id, quod effossum est: modo versent machinam tractoriam. Quanquam

Revision as of 16:02, 17 January 2018

This page has been proofread


sensibus ac iustae proceritatis homine remoti videantur. De his vide quoque Olaum Magnum, qui eos Screlingers, hoc est cubitales appellat. Certe meminerunt huiusmodi monstrorum Authores Gravissimi, Aristoteles, Plut. Ctesias, Plinius, ac proinde ea aliquando visa esse uti non facile negavero; ita homines eos veros fuisse non facile asservero, cum in hunc diem metallorum fossoribus huiusmodi monstrorum genus in profundioribus Terrae regionibus, quos daemonculos Montanos passim vocant, comparere soleat de quius ita Georgius Agricola sol. ult. de animal. subter. Sunt denique mites quidam daemones, quos Germanorum alii, ut etiam Graeci vocant Cobalos; quod hominum sunt imitatores. Nam quasi laetitia gestientes rident, multa videntur facere, quum prorsus nihil faciant. Alii nominant virunculos montanos, significantes staturam, qua plerunque sunt, nempe, Nani tres dodrantes longi. Videntur autem esse Seneciones, et vestiti more Metallicorum, id est vittato indusio, et corio circum lumbos dependente induti. Hi damnum dare non solent Metallicis; sed vagantur in puteis, et cuniculis: et quum nil agant, in omni laborum genere se exercere videntur; quasi modo fodiant venas, modo in vasa infundant id, quod effossum est: modo versent machinam tractoriam. Quanquam