vero interdum, glareis lacessant operarios, rarissime tamen eos laedunt. Nec laedunt unquam, nisi prius ipsi cachinno fuerint, aut maledicto lacessiti, non dissimiles iis daemonibus, quos Gutelos, aut Trullas Germani vocant. Quos sexu, tam mulieris quam viri ementito, cum apud alias nationes, tum apud Sueones maxime in famulatu fuisse ferunt. Haec Georg: Agric:
Cui astipulantur quotquot in visceribus terrae auro scrutando operam dant; atque ex horum numero ego dictos Pygmaeos, si quando ab hominibus visi sunt fuisse sentio, qui homunculorum specie, in caliginosis huiusmodi regionibus, ad quas damnati sunt, apparentes, hominibus fabulae de Pygmaeis cubitalibus gruum antagonistis, occasionem praebuerint. Atque hanc opinionem haud improbabilem esse, is facile cognoscet, qui ea, quae de daemonum spectris in septentrionalibus regionibus passim comparere solitis Olaus, Iornandes, et Marcus Venetus de deserto Lop in Cathaio tradunt, diligenter fuerit perscrutatus.
Porro De vastis volucribus, seu Gryphibus Hyperborreis. p. 9. clim. 7. haec tradit Geograph.
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/126
From GATE
There was a problem when proofreading this page