Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/108

From GATE
Revision as of 13:23, 24 December 2017 by Visconti03 (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Verum antequam ulterius hĩc progrediar, una adhuc difficultas, quae circa annum erectionis huius lapidis occurrit, restat dissolvenda. Annus enim huiusmodi in Sinica inscript...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Verum antequam ulterius hĩc progrediar, una adhuc difficultas, quae circa annum erectionis huius lapidis occurrit, restat dissolvenda. Annus enim huiusmodi in Sinica inscriptione adeò à Syriaca diversus reperitur, ut non pauci ea diversitate perplexi, mecum de vera, et fideli huius lapidis interpretatione dubitarent. Nam ex Sinico Lusitanica versio, et ex hac Italica erecti lapidis annum ponunt post Christum. 782. Syriaca vero iuxta Graecorum computum statuit