Verum antequam ulterius hic progrediar, una adhuc difficultas, quae circa annum erectionis huius lapidis occurrit, restat dissolvenda. Annus enim huiusmodi in Sinica inscriptione adeo a Syriaca diversus reperitur, ut non pauci ea diversitate perplexi, mecum de vera, et fideli huius lapidis interpretatione dubitarent. Nam ex Sinico Lusitanica versio, et ex hac Italica erecti lapidis annum ponunt post Christum. 782. Syriaca vero iuxta Graecorum computum statuit annum 1092. Qui quam ab altero diversus sit quis non videt? Verum ut exactius haec omnia reconcilientur, et hic nodus quoque dissolvatur, prius inscriptionis dictae translationes hic verbotenus proponendas duxi.
No nosso potentado do grãde Tam, Segundo anno deste kieñ, cium que eram do Senhor 782. No mes de Autuno, no settimo dia, dia de domingo soy allevantada esta pedra, sendo Bispo Nimciu que governa à igreia da China.
Nel nostro potentato del gran Tam, secundo anno di questo kieñ cium (che erano del Signore.