Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/100

From GATE
Revision as of 10:04, 8 December 2017 by Visconti03 (talk | contribs)
This page has not been proofread


Atque haec est explicatio inscriptionis saxo insculptae, in qua illud sanè summa admiratione dignum est. Adeò variam, et multiplicem rerum, quam hoc saxum continet, relationem, tam arcto spacio, et characteribus non nisi mille octodecim comprehendi potuisse; Fuit autem huius scripturae duplex facta interpretatio, praesens admodum conformis est illi, quae facta fuit Pequini, quae et elegantior est, et magis propria Sinicaeque; phrasi magis conformis, et quamvis ob eandem causam appareat minus elegans in nostra lingua, est ea nihilominus elegantissima, et quo ad stylum, et phrasim Sinicam, maximè ab omnibus iis, qui se dictae linguae Magistros