Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/101

From GATE
This page has not been proofread


Inventus autem est hic lapis paucis ante annis, quam Patres Soc. IESU in Chinam appellerent; Unde apparet tam eximiarum et sublimium rerum interpretationem, non fuisse reservatam, nisi iis, qui divinarum, humanarumque rerum scientia egregie instructi, eiusdem doctrinae, legisque vetustate temporum obliteratae, futuri erant annunciatores, propagatoresque. Atque haec quidem quoad inscriptionem Sinico charactere factam sufficiant. Nunc ad eam, quae marginibus insculpta est inscriptionem progrediamur, quae quidem, cum ob hominum peritorum huius scripturae in China penuriam hucusque manserit inexplicata, atque ea de causa a PP. nostris Lusitanis in Europam a peritis Syrae linguae explicanda fuerit transmissa; ego primus eius interpretationem fructu non paenitendo aggressus, ea tandem, qua par est fide et diligentia expedivi. Est autem literis antiquis Syriacis, quas Estrangelo vocant, marginibus lapidis incisa, continetque annum, nomina, et officium eorum, qui tunc temporis, quo hic lapis scriptus est, erectusque, ex Apostolicis viris, et legis divinae promotoribus in China versabantur. Meminit huius lapidis, inscriptionumque memoratarum. P. Emanuel Dias in quadam epistola Lusitanica Macao data 23. Aug. 1625. quam hic latinis verbis referre