Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/919

From GATE
Revision as of 17:00, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


'''''ingenti dolore, absterruerunt. Quoniam igitur spes nulla aliunde affulget liberationis, et jam annona deficere notabiliter incipit, militumque animi languere; patiscere quam potes honestissimis conditionibus, et Moguntiam te confer cum tuis, ubi te expecto. Dabam Maguntiae Castro S. Jacobi, die 12 Julii 1666'''''.

Lectio Steganographica

.Epistolam dictam hactenus ratione scriptam, atque punctatam, mittat Bellidux ad Gubernatorem arcis: qui eam acceptam ope Tabellarum Steganographicarum, Tabellis Belliducis per omnia simillimarum, et artificii Steganographici conscius, sic leget.

Primo. Ex Clave,id est, ex titulo Epistolae praefico, qui est hic; Praenobilis et Generosissime Domine, colliget quibus Tabellis Steganographicis usus fuerit Bellidux, nimirum illis, quae in vertice habent easdem litteras, quae in praedicto titulo seu Clave habentur. Ex omnibus ergo Tabulis Steganographicis seliget illas, quae in vertice habent dictas litteras casque disponet, ac juxta se invicem collocabit eodem ordine, quo litterae tituli seu Clavis se mutuo sequuntur: videlicet pontet primo loco Tabellam P, secundo loco Tabellam N, et sic ulterius reliquas Tabellas. Stabunt ergo Tabellae ut supra numero quarto in Shemate Dispositionis Tabellarum et caetera.

Secundo. Videat quoties sub litteris Epistolae notata sint puncta, ut sciat numeros, et mediantibus numeris litteras secreti ex Tabellis dispositis eruant. Itaque a principio Epistolae numeret litteras usque ad primum punctum subseriptum, et inveniet notatum esse sub littera 17. Scribat ergo in charta separata numerum 17. Iterum ab hoc puncto eclusive numeret litteras usque ad secundum punctum subscriptum, et inveniet notatum esse sub littera 9 Espistolae. Scribat ergo 9 post 17. Rursus a secundo puncto excluvive numeret litteras usque ad tertium