Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/917

From GATE
Revision as of 16:27, 13 December 2019 by Lovison2019 AGERWEZA (talk | contribs) (Not proofread: Created page with "Nota Bene. Huc pertinet Dispositio Tabellarum Steganographicarum, prout in apposito Chemate apparet.<p>Quinto. Tabellis ita collocatis, ponat ante se secretum in separata char...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Nota Bene. Huc pertinet Dispositio Tabellarum Steganographicarum, prout in apposito Chemate apparet.

Quinto. Tabellis ita collocatis, ponat ante se secretum in separata charta scriptum, auod erat hoc: cras adero cum exercitu ante meridiem. Hujus secreti primam litteram c quaerat in prima Tabella P, et exscribat numerum 17 juxta litteram c scriptum. Ejusdem secreti secundam litteram r quaerat in secunda Tabella R, et exscribat numerum 9 juxta r scriptum. Tertiam secreti litteram a quaerat in trtia columna A, et numerum I juxta a scriptum exseribat. Quartam secreti litteram s quaerat in quarta Tabella E, et numerum 22 jux5a scriptum excribat. Eodem modo procedat in quaerendis aliis secreti litteris, et numeros juxta litteras scriptos excribat, eosque omnes juxta se invicem in una transversali linea collocet, vel protius litteris secreti in separata charta scripti subscribat. Sic ergo stabunt numeri sub secreti litteris. CRAS ADERO CUM EXERCITU ANTE MERIDEIEM

17. 9. i3, 17.6 i. 24. ii. 13. 16 23. 4. 9. 5. 7. i. 8. 13. 23. 9. 20. 22. 15.17.17.16

Poterit etiam, si velit, Tabelas antea dispositas ita movere sursum ac deorsum, ut omnes secreti litterae una cum numeris sibi ad latus adseriptis, sint in una linea recta transversali. Quod fiet, si juxta litteram c primae Tabellae collocet litteram r secundae Tabellae, et juxta hanc litteram a tertiae Tabellae, et juxta hanc litteram s quartae Tabellae, et juxta hanc litteram a quintae Tabellae, et sic de caeteris usque ad finem. Collocatis hac ratione Tabellis omnibus, sic stabunt in una transversa linea omnes secreti litterae cum suis numeris.

Sexto. Quia litteras secreti non potest mittere Bellidux ad absentem Gubernatorem, ne intereceptae prodant consilium ocultum de adventu suo; mittat loco litterarum nuemros singulis