Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/880

From GATE
Revision as of 19:35, 7 November 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


676 nocturnum seu opposition; & tunc calidi, & calefaciunt: tertius a nocturno exortu, seu ab opposition, usque ad secundam stationem; & tunc sunt sicci, & desiccant: quartus a secunda statione usque ad ortum matutinum, seu conjunction; & tunc sunt frigidi, & infrigidant. Easdem ergo qualitates & vires tribuit hos Planetis in quatuor statibus, quas Lunae. Quo autem in statu seu situsint quovis tempore hi Planetae, sic cognoscitur: si sunt directi, & Solem praecedunt, sunt in primo statu a conjunction ad primam stationem: si retrogradi, & Solem praecedunt, sunt a prima statione ad opposition: si retrogradi, & Solem sequuntur, sunt … ad secundam stationem: si directi, & Solem sequuntur, sunt a secunda statione ad conjunction.
Idem denique Ptolemaeus nullam facit mentionem Venus & Mercury, dum Planetis praedictos quatuor status tribuit; quod ideo putat Haly fieri, quod nunquam ad Solis oppositum respectu nostri perveniant (moventur enim circa Solem non largo circuitu, ut praecedentes) ideoque non possint iis dicti quatuor status attribui. Sed ratio haec videtur incongrua Morino Lib. 13. Astrologiae Gallicae Cap. 2. Cum Venus & Mercury easdem, quas Luna, phases respectu nostri patiantur; sintque ut Saturn, Jupiter, & Mars circa Solem ordinati, directi, stationarii, retrogradi. Putat itaque Morinus, sumi posse eorum cum Sole conjunction a suprema excentrici sui parte pro oppositione, quod tunc lumine pleni sint ad nos conversi, et si combusti non videantur, ac proinde ab apogaeo pergere ad stationem primam, oririque ortu vespertino, & dici posse orientales vespertinos: a statione prima seu vespertina, ubi a Sole maxime elongantur, pergere ad perigaeum, & occultarii iterum seu occidere occasu matutino. Ex his infert, illos ab opposition cum Sol ad eius conjunction, vel ab apogaeo ad perigaeum, oriri & occidere vespertine; a conjunction, vero ad opposition oriri & occidere matutine; atque hic dici Soli orientales, illic occidentales: orientales autem augere suas qualitates & vires; occidentales vero remittere. Considerent haec Astrologi.
Praeter quatuor hactenus explicatos Planetarum situs & status, addit Cardanus” & alii cum ipso quintum, dum scilicet sub