Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/81

From GATE
Revision as of 15:26, 22 January 2020 by PedrettiWiki (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


in terrena nequaquam poterat hospitari Domo. Anhelabat videlicet, declinante iam in Vesperum vitae cursu, in illam domum non manufactam HESPERUS noster, in qua mansiones multae sunt, ut in illis fulgeant iusti quasi Stellae in perpetuas aeternitates.
In eo coelesti firmamento, Urbe in quadro posita stellae dederunt lumen in custodiis suiset latatae sunt: vocatae sunt, et dixerunt: adsumus: et luxerunt ei cum iucunditate, qui fecit illas. Ad ea caelestis militiae sacra comitia etiam MILITARIS STELLA nostra iam VESPERTINA solemni Caduceatoris aetherei ( nisi vanusde Cometa novo rumor aures nostras implevit) legatione fuit invitata.
Et quidni coelesti Principi de tenebris et umbra mortis ad ignotum aeternitatis iter transituro quò inter familiares sibi nebulas secùrius incederet, praeviam facem coeli submisissent? Fuerunt enim vero densae tristesque; nebulae, quae supremam illam noctem tenebris propriis non satis obscuram nova caligine fatalique occasu SIDERIS nostri fecerunt obscuriorem.
Ego certè, cùm tristissima illius imago memoriam subit, non satis inter umbras verba reperio, quibus ultimum doloris mei tributum persolvam.
Advolverat tandem decretorius fatorum ordo illud fatale coeli temporisque; punctum, quo SERENISSIMUS HESPERUS, ut omnes stellarum labores expleret, ultimam splendoris sui in occiduo vitae horizonte subiret eclipsim.
Cùm ecce novae rursum nebulae illum adeò horribili caligine perstrinxere, ut nec eas propria luce perrumpere, nec Luna Imperii Romani Augusta Mater praesenti suo fulgore