Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/801"

From GATE
(Not proofread: Created page with "''Usus Tabularum hic est.'' Si vis scire, quovis die mensibus dato, aut quovis gradu Signorum Zodiaci, qua hora oriatur et occidat Sol; quaere mensem inter columna mensium, Si...")
(No difference)

Revision as of 12:07, 4 December 2019

This page has not been proofread


Usus Tabularum hic est. Si vis scire, quovis die mensibus dato, aut quovis gradu Signorum Zodiaci, qua hora oriatur et occidat Sol; quaere mensem inter columna mensium, Signoru, vero Zodiaci in vertice Tabellarum; deinde descende usque ad diem et gradum propositum; e regione horum ad exteram invenies horam Ortus et Occasus.
EXEMPLUM. Vis scire, die 27 Januarii, aut Sole existente in gradu 7 Aquarii, qua hora oriatur et occidat Sol. Accipe Tabulam secundum Ortus et Occasus Solis, et quaere in Columna latiore quinta, cui in vertice adscriptus est Aquarius, diem 27 Januarii (cui in columna graduum Solis, quae omnium prima est ad sinistram, respondet gradus 7;) e regione diei 27, versus dexteram, invenies >Solem oriri tunc hora 7ma, minuto 28; occidere hora 4ta, minuto 32.
ex hisce Tabulis patet Primo, Solem principèio Arietis, seu a die 21 Martii, usque ad fenem Geminorum, seu usque ad diem 22 Junii, singulis diebus oriri citius ac citius, et occidere tardius ac tardius: deinceps vero usque ad finem Virginis, seu usque ad diem 24 Septembris, oriri semper tardius, occumbere citius.
Patet secundo, Solem a principio Librae, seu a die 24 septembris, usque ad finem Sagittarii, seu usque ad 22 Decembris, adhuc tardius oriri, et occidere citius; at hinc usque ad finem Pascium, seu diem 21 Martii, incipere oriri citius, occumbere tardius.
Patet tertio, qua proportione a principio Arietis usque ad fenem Germinorum anticipat hora Ortus solis, et posticipat hora Occasus, eadem proportione a principio Cancri usque ad finem Virginis posticipare horam Ortus, anticipare horam Occasus. Simile quid contingit in sex reliquis Signis a Libra usque ad finem Piscium.
Multa alia, quae iisdem Tabulis observari possunt, omitto et Tyronis curiositati relinquo.