Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/77"

From GATE
(Not proofread: Created page with "aut conciliata virtutibus illius electio collocavit, praeter titulos vix aliquid admisit, quorum brevem admodum evanidamque gloriam inter familiaria colloquia saepius deridere...")
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 5: Line 5:
 
Non hic opus erat ad autoritatem sibi conciliandam cum Cosroe Persarum Rege fulgura è vitreo coelo fulminaque; emittere, pluvias et grandines in homines spargere: fulgura huius Principis erant innocentes oculorum iactus in obvios directi; fulmina etiam corda terebrantia blandum alloquium; pluviae grandinesque; erant lacrimae, quas intuentium amor exprimebat.<br />
 
Iam quae non illa Principis optimi commiseratio qua
 
Iam quae non illa Principis optimi commiseratio qua
 +
[[Category:AKC Works pages]]
 +
[[Category:AKC Pages]]
 +
[[Category:Organum mathematicum (1668)]]

Latest revision as of 14:25, 22 January 2020

This page has not been proofread

aut conciliata virtutibus illius electio collocavit, praeter titulos vix aliquid admisit, quorum brevem admodum evanidamque gloriam inter familiaria colloquia saepius deridere consueverat.
Nihil eundem à solita animi demissione dimovere potuit, cum anno superiore in urbe Patavina inter hilares gestientis populi voces, inter festivos aeneorum tormentorum applausus, inter illustrem cleri, procerum, civiumque; comitatum velut Terrae Princeps et Episcopus exciperetur.
Quin eodem mox vespere omnem illam pompam familiares inter risus explodens visus est honorum eiuscemodi fastigiatas moles Nabuchodonosoris aequiparare statuae, in qua et Caput Aureum, et Pectus Argenteum, caeterumque aeris ac ferri apparatum unicus è monte decidens lapillus concussit, et in pulveres redegit.
Et haec modestissima de persona sua dignitatibusque sententia Humanitatis illius conciliatrix erat, qua CAROLUS affabilem sese omnibus exhibere gestiebat, ut non immeritò ob similem virtutem cum Tito Caesare dici mereretur: Delicia generis humani.
Non hic opus erat ad autoritatem sibi conciliandam cum Cosroe Persarum Rege fulgura è vitreo coelo fulminaque; emittere, pluvias et grandines in homines spargere: fulgura huius Principis erant innocentes oculorum iactus in obvios directi; fulmina etiam corda terebrantia blandum alloquium; pluviae grandinesque; erant lacrimae, quas intuentium amor exprimebat.
Iam quae non illa Principis optimi commiseratio qua