inter familiares sermones in eos se ferri asserebat, quos aut nativitatis, aut fortunae iniquitas misericordiae caeterorum exposuerat, quibus STELLAM sese beneficam exhibere gestiens cum aureos non satis posset influxum, saltem benignos praebebat aspectum.
At quod ego theatrum, quem Campum Martium aperiri mihi video, dum oculos adverto ad heroicam illam animi constantiam, qua SERENISSIMUS CAROLUS non tam Ordinis Teutonici, quam Crucis Magister tot obviantes in hac mortali vita adversitates felicissime superavit.
Exclamare hic enim vero libet cum Seneca: Ecce spectaculum dignum, ad quos respiciat intentum operi suo DEUS: ecce par DEO dignum, Vir (imò ADOLESCENS) fortis compositus cum mala fortuna.
Hic ego loquentem audire cuperem Excellentissimum Dominum Supremum Aulae nostrae Praefectum iam saepius à me nominatum, nisi casum hunc peracerbum usque; adeò eundem quoque; commovisse cognoscerem, ut non vocem duntaxat, sed ipsum poene spiritum ademerit.
Hic enim in glorioso Principis agone non ociosi spectatoris, sed actoris, imò patientis vel maxime partes sine discrimine diu noctuque; sustinuit: hic tot feralibus cum infirmitate congressibus interfuit, luctas observavit, victorias numeravit.
Ecquae unquam acerbissimorum dolorum, quibus interdum cor, interdum caput opprimebatur, tanta fuit atrocitas, ut serenitatem consuetam menti adimeret.
Ecquis intolerandae sitis ardor tantus unquam fuit, ut non inductus ratione frequentiùs patientissimè toleraret, quam
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/78
From GATE
This page has not been proofread